monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LVII. AD SEVERUM EPISCOPUM. De eligendo Ariminensi episcopo. <<<     >>> EPISTOLA LIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Palatinae annuos triginta solidos pro sustentatione tribuat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LVIII. AD ARSICINUM DUCEM, CLERUM, ORDINEM, ET PLEBEM ARIMINENSIS CIVITATIS. Ne Ocleatinum in episcopum eligant.

1 Gregorius Arsicino duci, clero, ordini et plebi Ariminensis civitatis.
2 Dilectionis vestrae quam sit in exspectatione pontificis prona devotio, directae relationis textus insinuat.
3 Sed quia ordinatorem vehementer in his oportet esse sollicitum, nostrae in hoc utique cura deliberationis invigilat.
4 Ideoque charitatem vestram scriptis praesentibus admonemus, ut nullus se debeat pro Ocleatini ad nos fatigare persona; sed si in eadem civitate qui ad hoc sit utilis invenitur, ita ut a nobis reprehendi non possit, vestra concurrat electio.
5 Si vero ad hoc dignus inventus non fuerit, nos in quo pariter debeatis praebere consensum, praesentium diximus portitori.
6 Vos autem unanimes orate fideliter, ut quincunque fuerit ordinandus, et vobis utilis possit existere, et dignum Deo nostro sacerdotale exhibere servitium.
Gregorius Magnus HOME