Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut neque pauperes opprimi, neque liberae mulieris filium ad servitutem cogi patiatur.
1 | Gregorius Anthemio subdiacono. |
2 | Non solum frequentibus praeceptionibus, sed etiam praesentem te saepius monuisse me memini, ut illic vice nostra, non tantum pro utilitatibus ecclesiasticis, quantum pro sublevandis pauperum necessitatibus fungereris, et eos magis a cuiuslibet oppressionibus vindicares. |
3 | Praesentium ergo lator Gaudiosus insinuavit nobis ab actoribus sanctae Romanae, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesiae sibi violentiam irrogari, asserens quod filios suos viri praedictae Ecclesiae velint vindicare. |
4 | Oblatis etenim ab eo documentis, agnovimus Siricam uxorem praesentium portitoris, ab Ecia quondam gloriosae memoriae, Morenae cuidam feminae titulo donationis fuisse largitam, et ab eadem Morena per epistolam manumissam; et ideo indecens esse credimus ut progeniti ex libera muliere filii ad servitium retrahantur. |
5 | Propterea experientiae tuae praesenti auctoritate praecipimus ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, exuto a curis animo, diligenter intendat, quatenus si documenta nulla sunt ab Ecclesiae parte quae documentis huius hominis debeant obviare, ab eius se molestia sine aliqua retractatione suspendat. |
6 | Durum enim est ut si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab Ecclesia quam tueri has oportuerat revocentur. |
7 | Iterum ergo atque iterum experientiam tuam necessario submonemus, ut illic si quae inter pauperes et Romanam Ecclesiam sanctam quaestiones vertuntur, omni mentis integritate discutiat, sicque patrimoniales utilitates peragat, ut a benignitate iustitiae non recedat. |