1 | Gregorius Felici episcopo Sipontino. |
2 | Pervenit ad nos quod Canusina ecclesia ita sit sacerdotii officio destituta, ut nec poenitentia ibidem decedentibus, nec baptisma praestari possit infantibus. |
3 | Huius igitur tam piae rei tamque necessariae mole permoti, iubemus dilectioni tuae ut, huius praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae ecclesiae visitator accedas, et vel duos parochiales presbyteros debeas ordinare; quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate pervideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae condigna cautela provideatur ecclesiae. |