monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS MONACHOS IN CHRISTI MONTE INSULA CONSTITUTOS. Abnormes illos monachos Horosio abbati obedire iubet. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD FELICEM EPISCOPUM SIPONTINUM. Canusinam ecclesiam visitare, atque in ea duos parochiales presbyteros ordinare praecipit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA LII. AD SYMMACHUM DEFENSOREM. De construendo in Corsica monasterio; de corrigendis monachis in Gorgonia; de sacerdotum cum mulieribus conversatione.

1 Gregorius Symmacho defensori.
2 Filius meus Bonifacius diaconus dixit mihi quod experientia tua scripsisset monasterium quondam ab Labina religiosa femina constructum paratum existere, ut in eo debeant monachi ordinari.
3 Et quidem laudavi sollicitudinem tuam; sed volo ut excepto eo loco qui iam in eamdem rem dimissus est, locus alter debeat provideri; ita tamen, ut pro incertitudine temporis locus super mare requiri debeat, qui aut loci dispositione munitus existat, aut certe non magno labore muniri valeat, ut illuc monachos transmittamus, quatenus insula ipsa, quae monasterium nunc usque non habuit, etiam in huius conversationis via meliorari debeat.
4 Ad quam rem implendam atque providendam Horosium abbatem, praesentis praecepti portitorem, direximus, cum quo tua experientia littora Corsicae circumeat; et si cuiuslibet personae privatae locus talis inveniri dignus potuerit, dignum parati sumus pretium dare, ut possimus aliquid firme constituere.
5 Cui praefato Horosio iniunximus ut in Gorgoniam insulam pergat, cum quo tua experientia pariter eat; et mala omnia quae illic cognovimus admissa ita vindicate, ut per ultionem vestram praefata insula etiam in posterum maneat correcta.
6 Huius insulae monasteria saepe fatus abbas Horosius instituat, atque ita ad nos remeare festinet.
7 Ita igitur experientia tua faciat, ut ex utraque re, id est vel providendo in Corsica monasterio, vel corrigendis monachis in Gorgonia, non nostrae, sed voluntati omnipotentis Dei parere festines.
8 Praeterea volumus ut sacerdotes qui in Corsica commorantur prohiberi debeant ne cum mulieribus conversentur, excepta duntaxat matre, sorore, vel uxore, quae caste regenda est.
9 Tribus vero, de quibus praedicto filio meo Bonifacio diacono tua experientia scripsit, quia vehementer egent, quidquid eis sufficere aestimas, impende; quod nos in tuis postmodum rationibus imputabimus.
10 Data mense Iulio.
Gregorius Magnus HOME