monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Iuliana abbatissa iudicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo iure protegat. <<<     >>> EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne cum monachis habitent mulieres. Ne in quarumdam insularum monasteriis pueri ante 18 aetatis annum suscipiantur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLIX. AD HONORATUM DIACONUM. Quid imperatoribus pro Sardiniae incolis suggerendum sit.

1 Gregorius Honorato diacono.
2 Quia regiminis locum licet immeriti suscepimus, oportet ut fratrum nostrorum necessitatibus, in quantum facultas suppetit, concurramus.
3 Ianuarius ergo metropoleos Caralis frater et coepiscopus noster, veniens huc in Romanam civitatem, edocuit nos Theodorum gloriosum magistrum militum, qui ducatum Sardiniae insulae suscepisse dignoscitur, multa illic contra piissimorum dominorum iussa peragere, quibus plurima gravamina possessorum, vel civium imperii sui, competenti clementia vel mansuetudine submoverunt.
4 Pro qua re volumus ut apto tempore piissimis dominis, iuxta id quod provinciales praedictae insulae iuste et competenter postulant, suggeras; dum et antea ad Edancium gloriosum magistrum militum, iam per indictionem septimam tunc ducem Sardiniae, sacra imperialia concurrerunt, quibus omnia praeceperunt gravia nunc capitula submoveri, quatenus eorum iussa de pietatis largitate procedentia a ducibus quos in tempore praeesse contigerit inconcussa serventur, mercesque eorum ad administrantibus non debeat dissipari; ut quietam sub imperio clementi dominorum vitam transigant, et consultum quod subiectis suis tranquilla mente tribuunt, in adventu aeterni iudicis multiplicata compensatione recipiant.
Gregorius Magnus HOME