Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLVIII. AD THEODORUM DUCEM SARDINIAE. Ut officialem suum cum Iuliana abbatissa iudicium subire praecipiat, Pompeianam vero in pia causa salvo iure protegat.
1 | Gregorius Theodoro duci Sardiniae. |
2 | Iustitiam, quam mente geritis, oportet coram hominibus luce operum demonstretis. |
3 | Iuliana siquidem abbatissa monasterii sancti Viti, quod Vitula quondam recordandae memoriae construxerat, insinuavit nobis a Donato officiali vestro possessionem iuris praedicti monasterii detentari. |
4 | Qui dum excellentiae vestrae patrociniis se cingi conspicit, ad examinandum iudicium venire contemnit. |
5 | Sed nunc gloria vestra praecipiat eumdem officialem cum praedicta ancilla Dei arbitrale subire iudicium, quatenus quidquid eorum de tali controversia arbitrorum iudicio fuerit diffinitum, effectui mancipetur; ut id quod se amittere sive retinere perspexerit, non hoc virtutis opere fieri, sed legis iustitiae debeat reputari. |
6 | Praeterea et Pompeiana religiosa, quae monasterium in domo propria construxisse dignoscitur, questa est matrem quondam generi sui defuncti testamentum eius velle cassare, quatenus ultimum filii eius arbitrium ad irritum deducatur. |
7 | Pro qua re charitate paterna gloriam vestram necessarium duximus adhortandam, ut piis se causis salva iustitia libenter accommodet, et quidquid his iuris ratio tribuit, benigne iubeat custodiri. |
8 | Dominum autem petimus ut viam vitae vestrae propitius dirigat, dignitatemque susceptam administrationis prosperitate disponat. |