Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER ILLYRICUM. Ut episcopos ab hostibus expulsos suscipiant, eisque necessaria subministrent.
1 | Gregorius universis episcopis per Illyricum. |
2 | Iobinus excellentissimus vir, filius noster, praepositus per Illyricum, scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis, iussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat ad eos episcopos qui nunc usque in locis propriis degunt pro sustentatione et stipendiis praesentis vitae esse iungendos. |
3 | Et licet ad hoc fraternitatem vestram iussio principalis admoneat, habemus tamen maius his praeceptum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam, quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium, diligamus. |
4 | Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam iussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos captivitatis diversarumque necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos convivendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere. |
5 | Non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia iuxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. |
6 | Sic enim et proximum in Deo, et Deum in proximo diligere comprobamur. |
7 | Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. |
8 | Mense Iunii, indictione nona. (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 16.) |