Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLIV. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Plurima contra ius facta emendari iubet. De subdiaconorum coelibatu decernit.
1 | Gregorius Petro subdiacono Siciliae. |
2 | Quod responsalem tuum tarde dimisimus, Paschalis festivitatis occupationibus implicati, eum relaxare citius minime valuimus. |
3 | Causas vero, de quibus indicandum curasti, omnes subtiliter perquirentes, qualiter disposuerimus, inferius cognosces. |
4 | Cognovimus rusticos Ecclesiae vehementer in frumentorum pretiis gravari, ita ut instituta summa eis in comparatione abundantiae tempore non servetur. |
5 | Et volumus ut iuxta pretia publica omni tempore, sive minus sive amplius frumenta nascantur, in eis comparationis mensura teneatur. |
6 | Frumenta autem quae naufragio pereunt, per omnia volumus reputari; ita tamen ut a te negligentia ad transmittendum minime fiat, ne dum transmittendi tempus negligitur, damnum ex vitio vestro generetur. |
7 | Valde autem iniquum et iniustum esse prospeximus, ut a rusticis Ecclesiae de sextariaticis aliquid accipiatur, et ad maiorem modium dare compellantur, quam in horrea Ecclesiae infertur. |
8 | Unde praesenti admonitione praecipimus, ut plus quam decem et octo sextariorum modios nunquam a rusticis Ecclesiae frumenta debeant accipi. |
9 | Nisi forte si quid est quod nautae iuxta consuetudinem superaccipiunt, quod minui ipsi in navibus attestantur. |
10 | Cognovimus etiam in aliquibus massis Ecclesiae exactionem iniustissimam fieri, ita ut a septuaginta terni semis, quod dici nefas est, conductores exigantur; et adhuc neque hoc sufficit, sed insuper aliquid ex usu iam multorum annorum exigi dicuntur. |
11 | Quam rem omnino detestamur, et amputari de patrimonio funditus volumus. |
12 | Sed tua experientia sive in hoc quod per libram amplius, sive in aliis minutis oneribus, et quod ultra rationis aequalitatem a rusticis accipitur, penset; et omnia in summam pensionis redigat, et prout vires rusticorum portant, pensionem integram et pensantem ad septuagena bina persolvant; et neque siliquas extra libras, neque libram maiorem, neque onera supra libram maiora exigere debeant; sed per aestimationem tuam, prout virtus sufficit, in summam pensionis crescat, et sic turpis exactio nequaquam fiat. |
13 | Ne vero post obitum meum haec ipsa onera quae super pensum illata subtraximus, et in capite pensionis fecimus crescere, iterum in quolibet addantur, et inveniatur summa pensionis augeri, et onera adiectionis insuper rustici solvere compellantur, volumus ut securitatis libellos ita de pensionibus facias, quatenus imprimas, dicens tantam pensionem unumquemque debere persolvere, inibi abiectis siliquis, oneribus, vel granaticis. |
14 | Quod autem ex his minutiis in usum rectoris accedebat, volumus ut hoc ex praesenti iussione nostra ex summa pensionis in usum tuum veniat. |
15 | Ante omnia hoc te volumus sollicite attendere ne iniusta pondera in exigendis pensionibus ponantur. |
16 | Sed si qua talia inveneris, frange, et nova et recta constitue; quia et filius meus servus Dei Diaconus iam talia invenit quae ipsi displicerent, sed licentiam haec immutare non habuit. |
17 | Super iusta ergo pondera praeter excepta et vilia cibaria, nihil aliud volumus a colonis Ecclesiae exigi. |
18 | Praeterea cognovimus quod prima illatio burdationis rusticos nostros vehementer angustat, ita ut priusquam labores suos venundare valeant, compellantur tributa persolvere: qui dum de suo unde dare debeant non habent ab auctionariis publicis mutuo accipiunt, et gravia commoda pro eodem beneficio persolvunt, ex qua re fit ut dispendiis gravibus coangustentur. |
19 | Unde praesenti admonitione praecipimus ut omne quod mutuum pro eadem causa ab extraneis accipere poterant, a tua experientia publico detur, et a rusticis Ecclesiae paulatim ut habuerint accipiatur; ne dum in tempore coangustantur, quod eis postmodum sufficere in inferendum poterat, prius compulsi, vilius vendant, et hoc eis minime sufficiat. |
20 | Pervenit etiam ad nos quod de nuptiis rusticorum immoderata commoda percipiantur: de quibus praecipimus ut omnia commoda nuptiarum unius solidi summam nullatenus excedant. |
21 | Si qui sunt pauperes, etiam minus dare debent; si qui autem divites, praefati solidi summam nullatenus transgrediantur; quod nuptiale commodum nullatenus volumus in nostram rationem redigi, sed utilitati conductorum proficere. |
22 | Cognovimus etiam quod nonnullis conductoribus morientibus parentes sui non permittuntur succedere, sed res eorum ad usus Ecclesiae pertrahuntur; de qua re definimus ut parentes morientium qui in possessione Ecclesiae degunt haeredes eis succedere debeant, nec aliquid eis de substantia morientium subtrahatur. |
23 | Si vero filios parvulos aliquis reliquerit, quousque ad aetatem talem perveniant ut substantiam suam regere valeant, personae eligantur cautae quibus parentum eorum res tradi debeant ad custodiendum. |
24 | Cognovimus etiam (Grat. 16, q. 6, can. 5) quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in eius substantia vindicatur; de qua re praecipimus ut quisquis culpam fecerit, in ipso quidem ut dignum est vindicetur. |
25 | A commodo autem eius omnino abstineatur, nisi forte parum aliquid quod in usum exsecutoris qui ad eum transmissus fuerit proficere possit. |
26 | Cognovimus etiam (Grat. 16, q. 10) quia quoties conductor aliquid colono suo iniuste abstulerit, hoc quidem a conductore exigitur, sed ei non redditur a quo ablatum est: de qua re praecipimus ut quidquid violenter cuilibet ex familia ablatum fuerit, ipsi restituatur cui ablatum est, et utilitati nostrae non proficiat, ne nos ipsi auctores violentiae esse videamur. |
27 | Praeterea volumus ut si quando eos qui in obsequio sunt experientiae tuae in aliquibus causis quae fiunt extra patrimonium transmittas, parva quidem commoda ex eis accipiant, sed tamen ita ut in eorum utilitatem proficiant, quia nos sacculum Ecclesiae ex lucris turpibus nolumus inquinari. |
28 | Iubemus etiam ut hoc experientia tua summopere custodiat, ut per commodum conductores in massis Ecclesiae nunquam fiant; ne dum commodum quaeritur, conductores frequenter mutentur, ex qua mutatione quid aliud agitur, nisi ut ecclesiastica praedia nunquam colantur? Sed et ipsa etiam libellatica, prout summa pensionis fuerit, moderentur. |
29 | Per cellas et cellaria non plus de massis Ecclesiae te accipere volumus, nisi quantum consuetudo est, tua autem quae comparari iussimus, ab extraneis comparentur. |
30 | Pervenit autem ad nos tres libras auri Petro conductori de Subpatriana iniuste ablatas: de qua causa Fantinum defensorem subtiliter require; et si manifeste, iniuste, et incompetenter ablatae sunt sine aliqua tarditate restitue. |
31 | Cognovimus etiam rusticos burdationem quam iam ab eis exactam Theodosius minime persolverat iterum dedisse, ita ut in duplo exacti sint. |
32 | Quod ideo factum est, quia eius substantia ad debitum Ecclesiae non sufficiebat. |
33 | Sed quoniam per filium nostrum servum Dei Diaconum edocti sumus quod ex rebus substantiae eius possit hoc ipsum damnum sufficienter resarciri, volumus quingentos septem solidos eisdem rusticis sine aliqua imminutione restitui, ne in duplo videantur exacti. |
34 | Si autem supra damnum rusticorum etiam quadraginta solidi de rebus Theodosii remanent, quos et apud te diceris habere, volumus ut filiae eius reddantur, ut res suas, quas in pignore dederat, recipere debeat. |
35 | Cui etiam batiolam patris sui restitui volumus. |
36 | Campanianus gloriosus magister militum duodecim solidos annuos Ioanni notario suo reliquerat ex massa Varroniana: quos dare te annis singulis sine aliqua dubitatione praecipimus nepti Eupli conductoris, quamvis omne mobile eiusdem Eupli perceperit, exceptis duntaxat solidis; dare etiam de solidis illius te volumus solidos viginti quinque. |
37 | Suppostorium aliquod argenteum, pro uno solido dicitur esse appositum, et calix pro sex solidis dicitur esse appositus. |
38 | Interrogato Dominico secretario, vel aliis qui scire possunt, debitum recipe, et vascula praefata restitue. |
39 | Agimus autem gratias sollicitudini tuae, quia de causa fratris mei praecepi tibi ut argentum illius retransmittere debuisses, et sic oblivioni mandasti ac si tibi aliquid ab extremo mancipio tuo diceretur; quod iam vel modo non experientia, sed negligentia tua studeat implere, vel quidquid eius apud Antoninum fuisse cognoveris, sub omni velocitate retransmitte. |
40 | De causa Salpingi Iudaei, epistola aliqua est inventa quam tibi fecimus transmitti, ut eam relegens, et subtiliter causam eius, vel viduae cuiusdam quae in eodem negotio dicitur implicata, cognoscens, de quinquaginta uno solidis qui reddi debere noscuntur, sicut iustum tibi fuerit visum, responsum facias, ita ut res alienae iniuste nullo modo a creditoriis defraudentur. |
41 | Antonino medietas legati sui data est, medietas redimetur: quam medietatem ex communi substantia ei volumus adimpleri, et non solum ei, sed etiam defensoribus et peregrinis, quibus legati titulo aliquid dereliquit; et familiae legatum persolvi volumus, quod tamen ad nos pertinet. |
42 | Collecta ergo ratione pro nostra parte, id est pro novem unciis persolve. |
43 | De solidis Ecclesiae Canusinae volumus ut aliquid clericis eiusdem Ecclesiae largiaris, quatenus et ii qui nunc inopiam patiuntur, sustentationem aliquam habeant; et si illic Deus voluerit ordinari episcopum, habeat unde subsistat. |
44 | De lapsis sacerdotibus vel quolibet ex clero, observare te volumus ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis; sed pauperrima regularia monasteria require, quae secundum Deum vivere sciunt, et in eisdem monasteriis ad poenitentiam lapsos trade; et res lapsorum in eodem loco proficiant, in quo agere poenitentiam traduntur, quatenus ipsi ex rebus illorum subsidium habeant, qui de correptione eorum sollicitudinem gerunt. |
45 | Si vero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita tamen ut eorum stipendium, qui in poenitentiam dati fuerint, sufficienter debeat procurari. |
46 | Si qui vero ex familia ecclesiastica sacerdotes, vel levitae, vel monachi, vel clerici, vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in poenitentiam volumus, sed res eorum ecclesiastico iuri non subtrahi. |
47 | Ad usum tamen suum accipiant, unde ad poenitendum subsistant, ne si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, onerosi sint. |
48 | Si qui parentes in possessione habent, ipsis res eorum tradendae sunt, ut in ipsis iuri Ecclesiae conserventur. |
49 | Ante triennium (Grat. dist. 31, can. Ante triennium) subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant ut more Romanae Ecclesiae nullatenus suis uxoribus miscerentur. |
50 | Quod mihi durum atque incompetens videtur, ut qui usum eiusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, quod absit, deterius cadat. |
51 | Unde videtur mihi ut a praesenti die episcopis omnibus dicatur ut nullum subdiaconum facere praesumant (Grat. dist. 28, can. Nullum), nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et praeterita quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. |
52 | Qui vero post eamdem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis uxoribus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt, et ut in bono suo permaneant exhortandi. |
53 | Eos autem qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerint, nolumus pervenire ad sacrum ordinem, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata. |
54 | Liberato negotiatori qui se Ecclesiae commendavit, qui habitat in massa Cinciana, annuam continentiam a te volumus fieri. |
55 | Cuius continentiae summam ipse aestima, qualis esse debeat, ut renuntiata nobis in tuis possit rationibus imputari. |
56 | De praesenti vero indictione, iam a filio nostro servo Dei Diacono percepi. |
57 | Fantinum defensorem Ioannes Monachus quidam moriens in sex uncias haeredem dimisit, cui hoc quidem quod dimissum est trade, sed contestare eum ut hoc facere ulterius non praesumat. |
58 | Sed pro labore suo statue quid accipiat, ut ei vacuus labor suus esse non debeat; et hoc meminerit, ut qui Ecclesiae stipendiis subsistit, ad lucra propria non anhelet. |
59 | Si quid vero sine peccato, sine appetitu concupiscentiae, per eos qui causas Ecclesiae agunt ad Ecclesiam venerit, dignum est ut ex labore suo ipsi vacui esse non debeant, sed nostro servetur iudicio qualiter debeant remunerari. |
60 | De argento Rusticiani causam subtiliter require, et quod tibi iustum videtur exsequere. |
61 | Alexandrum virum magnificum admone, ut causam suam cum sancta Ecclesia decidere debeat. |
62 | Quod si facere forte neglexerit, eamdem causam cum timore Dei, honestate servata, ut potes, exsequere. |
63 | In qua re etiam largiri te volumus aliquid; et si potest fieri, quod aliis dandum est, ipsi relaxetur, dummodo causam quam nobiscum habet perexeat. |
64 | Donationem ancillae Dei, quae lapsa est, et in monasterio data, omni postposita tarditate restitue, quatenus ipse locus, ut superius dixi, rerum eius stipendia habeat, qui eius sollicitudinis labores portat. |
65 | Sed et quidquid ab aliis ex eius substantia tenetur, recollige, et monasterio praefato trade. |
66 | Pensiones Xenodochii de via nova, quantas mihi indicasti, quia apud te habes, nobis dirige. |
67 | Actionario autem, quem in eodem patrimonio deputasti, prout tibi videtur, ei aliquid largire. |
68 | De ancilla Dei quae cum Theodosio fuit, Extranea nomine, videtur mihi ut ei continentiam facias, si utile conspicis, aut certe donationem, quam fecit reddas. |
69 | Domum monasterii, quam Antoninus datis triginta solidis a monasterio tulerat, receptis solidis omni postposita tarditate restitue. |
70 | Amulas onychinas, requisita subtiliter veritate, restitue, quas per portitorem praesentium retransmisi. |
71 | Saturninum, si vacat, et occupatus apud te non est, ad nos dirige. |
72 | Felix conductor Domnae Campanae, quem liberum reliquerat, atque esse indiscussum iusserat, dixit sibi a Maximo subdiacono septuaginta duos solidos ablatos, pro quibus dandis asseruit quia omnes res suas quas in Sicilia habuit, vel venundedit, vel apposuit. |
73 | Sed scholastici dixerunt quod de fraudibus indiscussus esse non potest. |
74 | Dum tamen ad nos de Campania reverteretur, facta tempestate mortuus est: cuius te volumus uxorem et filios requirere, et quidquid apposuerat, vel vendiderat, apposita absolve, de venditis pretium restitue, et insuper eis aliquod alimentum praebe, quia Maximus eum in Siciliam miserat, et ibi ei quae asserebat abstulerat. |
75 | Cognosce ergo quae ablata sunt, et uxori filiisque eius sine aliqua mora restitue. |
76 | Haec omnia sollicite relege, omnemque illam familiarem tuam negligentiam postpone. |
77 | Scripta mea ad rusticos quae direxi, per omnes massas fac relegi, ut sciant quid sibi contra violentias debeant defendere ex auctoritate nostra, eisque vel authentica vel exemplaria eorum dentur. |
78 | Vide ut omnia absque imminutione custodias, quia de his quae tibi pro servanda iustitia scribo, ego absolvor, et tu si negligis, obligaris. |
79 | Terribilem iudicem considera venientem; et de adventu illius nunc tua conscientia contremiscat, ne tunc sine causa iam timeat, cum coram illo coelum et terra tremuerit. |
80 | Audisti quod volo, vide quid agas. (Cf. Ioan., Diac., l. II, c. 59.) |