Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLIII. AD LEANDRUM EPISCOPUM HISPALENSEM. De onere episcopali gemit. Laetatur de Recharedi regis conversione. Inductum ab Hispanis ex Arianorum occasione unicae in baptismo mersionis ritum probat. Nonnullos mittit Codices.
1 | Gregorius Leandro episcopo Hispalensi. |
2 | Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem, nisi pastoralis curae ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat, quam aliquid dicere. |
3 | Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelligit, quando ei negligenter loquor, quem vehementer diligo. |
4 | Tantis quippe in hoc loco huius mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem navem, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. |
5 | Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur. |
6 | Interque haec omnia turbatus cogor modo in ipsam clavum adversitatem dirigere; modo, curvato navis latere, minas fluctuum ex obliquo declinare. |
7 | Ingemisco, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante, iamiamque putridae naufragium tabulae sonant. |
8 | Flens reminiscor quod perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum ventis adversantibus tenere non possum. |
9 | Si ergo me, frater charissime, diligis, tuae mihi orationis in his fluctibus manum tende; ut quo laborantem me adiuvas, ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas. |
10 | Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meum, quod communem filium Recharedum gloriosissimum regem ad catholicam fidem integerrima agnovi devotione conversum. |
11 | Huius dum mihi per scripta vestra mores exprimitis, amare me etiam quem nescio fecistis. |
12 | Sed quia antiqui hostis insidias scitis, quoniam bellum durius contra victores proponit, nunc erga eumdem solertius sanctitas vestra evigilet, ut bene coepta perficiat, nec se de perfectis bonis operibus extollat, ut fidem cognitam vitae quoque meritis teneat, et quia aeterni regni civis sit operibus ostendat, quatenus post multa annorum curricula de regno ad regnum transeat. |
13 | De trina vero mersione baptismatis (Grat. de Consecr. dist. 4, can. 89), nil responderi verius potest quam ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. |
14 | Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquia educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. |
15 | Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione aestimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit, baptizandum semel in aquis mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. |
16 | Sed quia nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones numerant, divinitatem dividant, dumque quod faciebant faciunt, se morem nostrum vicisse glorientur. |
17 | Dulcissimae autem mihi fraternitati vestrae Codices direxi, quorum notitiam subter inserui. |
18 | Ea autem quae in beati Iob expositione dicta fuerant, et vobis dirigenda scribitis, quia haec verbis, sensibusque tepentibus per homilias dixeram, utcunque studui in librorum ductum permutare, quae nunc adhuc a librariis conscribuntur. |
19 | Et nisi portitoris praesentium me festinatio coangustasset, cuncta vobis transmittere sine aliqua imminutione voluissem, maxime quia et hoc ipsum opus ad vestram reverentiam scripsi, ut ei quem prae caeteris diligo, in meo videar labore desudasse. |
20 | Praeterea si vobis indulgeri tempora ab ecclesiastica occupatione cognoscitis, quid sit iam scitis; quamvis etiam absentem corpore, praesentem mihi te semper intueor, quia vultus tui imaginem intra cordis viscera impressam porto. |
21 | Data mense Maii. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 32.) |