monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monachos vagos, peculiaritati studentes et uxoratos coerceat; e clericatu vero ad monachismum conversos Ecclesiam in qua militarunt repetere non sinat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XLI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Dispersos per Siciliam monachos in Messanensi sancti Theodori monasterio congreget.

1 Gregorius Petro subdiacono.
2 Venerabilis Paulinus episcopus Tauri civitatis, provinciae Brutiorum, nobis asseruit monachos suos occasione dispersos barbarica, eosque nunc per totam vagari Siciliam, et eos quippe sine rectore, nec animarum curam gerere, nec disciplinae sui habitus indulgere.
3 Qua de re praecipimus eosdem monachos te omni cura et sollicitudine perquisitos ad unum reducere, et cum memorato episcopo rectoreque suo in monasterio sancti Theodori in Messanensi civitate posito collocare, ut et hi qui nunc ibi sunt, quos egere rectore comperimus, et illi quos de congregatione eius inventos reduxeris, in unum possint eo duce omnipotenti Domino deservire.
4 Quam rem venerabili Felici eiusdem civitatis episcopo nos significasse cognosce, ne praeter suam notitiam in dioecesi sibi commissa ordinatum quippiam contristetur. (Sup., ep. 40.)
Gregorius Magnus HOME