monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De neglectis pauperibus eum arguit. Domnis Pateriae, Palatinae et Vivianae largum et liberale subsidium offerri iubet. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Dispersos per Siciliam monachos in Messanensi sancti Theodori monasterio congreget.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat.

1 Gregorius Felici episcopo Messanensi.
2 Et tibi gratum confidimus, si fratris tui viri venerabilis episcopi Paulini peregrinationis onera releventur, ut eius regimine communi mercede beati Theodori monasterium in civitate tua fundatum studiosius omnipotenti Deo deserviat.
3 Quod etiam te voluisse facere, iam eius relatione didicimus.
4 Ideoque rectori patrimonii nostri praecepimus, ut monachos monasterii memorati episcopi perquisitos ad unum congreget, et in eodem monasterio cum iis qui nunc ibi sunt collocare non differat, quatenus eo rectore dignius animarum suarum curam exerceant.
5 Quam rem venerationi tuae innotescendam praevidimus, ne te omisso aliquid in tua contristeris dioecesi ordinari.
Gregorius Magnus HOME