monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXVIII. AD MALCHUM EPISCOPUM DALMATIAE. Stephanum episcopum ad iudicium compellat, et quod iudicatum fuerit exsequatur. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD FELICEM EPISCOPUM MESSANENSEM. Ut Paulinus peregrinus episcopus sancti Theodori monasterium regat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De neglectis pauperibus eum arguit. Domnis Pateriae, Palatinae et Vivianae largum et liberale subsidium offerri iubet.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Discedenti tibi mandavimus, et postmodum praeceptis discurrentibus iniunxisse me memini, ut curam pauperum gereres.
3 Et si quos illic egere cognosceres, scriptis recurrentibus indicares, et vix de paucis haec facere curasti.
4 Volo autem ut domnae Pateriae thiae meae, mox ut praesentem iussionem susceperis, offeras ad calciarium puerorum solidos quadraginta, et tritici modios quadringentos.
5 Domnae Palatinae relictae Urbici, solidos viginti, et tritici modios trecentos.
6 Domnae Vivianae relictae Felicis, solidos viginti, et tritici modios trecentos.
7 Qui omnes simul octoginta solidi in tuis rationibus imputentur.
8 Summam vero pensionis sub festinatione adducito, et ad paschalem diem, Domino auxiliante, occurrito. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 55.)
Gregorius Magnus HOME