Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM RAVENNATEM. Maurilioni expraefecto opem ferat.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Ravennati. |
2 | Si professionem ordinis nostri et locum cuius ministerium gerimus attendamus, oportet nos afflictis, in quantum possumus, comitante iustitia subvenire. |
3 | Quoniam ergo gloriosum virum Maurilionem expraefecto in septis ecclesiasticis insontem residere cognovimus, vestra ei fraternitas, in quantum possibilitas subest, opem ferre festinet. |
4 | Non quia, quod absit, de viri excellentissimi domni Georgii praefecti iustitia dubitamus, aut in aliquo putamus eum rationis tramitem declinare, virum quem in huius tantae dignitatis administratione, in bonis omnibus habemus expertum; sed quo et gloriosus vir Maurilio expraefecto rationes suas absque suspicione oppressionis exponat, et praedictus excellentissimus vir domnus Georgius praefectus rationes sine laceratione suae opinionis exsequatur. |