monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Venantium, quod monasticum habitum dimiserit, increpat; ut quantocius resipiscat, hortatur; quorumnam consilia ipsi audienda sint, docet. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD PETRUM SUBDIACONUM. Commonitorium sibi datum assidue relegat. Quaedam addit monita summam spirantia aequitatem ac prudentiam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXV. AD PETRUM EPISCOPUM TERRACINENSEM. Concessum prius Iudaeis locum restituat. A Christiana religione discordes benigne alliciendi.

1 Gregorius Petro episcopo Terracinensi.
2 Ioseph (Ivo part. I, cap. 285), praesentium lator, Iudaeus nobis insinuavit quod de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Iudaei in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, tua eos fraternitas expulerit, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis, te quoque noscente et consentiente migraverint, et nunc de eodem loco expulsos se denuo conqueruntur.
3 Sed si ita est, volumus tua fraternitas ab huiusmodi se querela suspendat, et ad locum quem, sicut praediximus, cum tua conscientia, quo congregentur adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire.
4 Eos enim qui a religione Christiana discordant, mansuetudine, benignitate, admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis et praeventus futuri iudicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur, Oportet ergo ut ad audiendum de vobis verbum Dei benigne conveniant, quam austeritatem quae supra modum extenditur expavescant.
Gregorius Magnus HOME