Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Venantium, quod monasticum habitum dimiserit, increpat; ut quantocius resipiscat, hortatur; quorumnam consilia ipsi audienda sint, docet.
1 | Gregorius Venantio exmonacho patricio Syracusano. |
2 | Multi hominum stulti putaverunt quod si ad ordinem episcopatus eveherer, te alloqui et per epistolas frequentare recusarem. |
3 | Sed non ita est, quia ipsa iam loci mei necessitate compellor, ut tacere non debeam. |
4 | Scriptum quippe est: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). |
5 | Et rursus scriptum est: Speculatorem dedi te domui Israel, audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III, 17). |
6 | Ex qua videlicet annuntiatione vel retenta vel exhibita, quid speculatorem vel auditorem sequatur, protinus intimatur: Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. |
7 | Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab iniquitate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur; tu autem animam tuam liberasti. |
8 | Hinc etiam Ephesiis Paulus dicit: Mundae sunt hodie manus meae a sanguine omnium vestrum. |
9 | Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). |
10 | Mundus ergo a sanguine omnium non esset, si eis Dei consilium annuntiare noluisset, quia cum increpare delinquentes noluerit, eos procul dubio tacendo pastor occidit. |
11 | Hac igitur consideratione compulsus, velis, nolis, locuturus sum, quia omni virtute aut te cupio salvari, aut de tua morte me eripi. |
12 | In quo enim habitu fueris recolis, et supernae districtionis animadversione postposita, ad quid sis delapsus agnoscis. |
13 | Culpam ergo tuam pensa, dum vacat; districtionem futuri iudicis, dum vales, exhorresce; ne tunc illam amaram sentias, cum eam iam nullis fletibus evadas. |
14 | Pensa quod scriptum est: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). |
15 | Ad ambulandum quippe in hieme torpor frigoris obsistit, et iuxta praeceptum legis, ambulare in Sabbato non licet. |
16 | Hieme ergo vel Sabbato fugere conatur, qui iram districti iudicis tunc appetit fugere, quando ei iam non licet ambulare. |
17 | Dum vacat ergo, dum licet, animadversionem tanti terroris fuge; pensa quod scriptum est: Omne quod potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, sunt apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). |
18 | Teste Evangelio, scis quia divina severitas de otioso sermone nos arguit, et de verbo inutili rationes subtiliter exquirit (Matth. XII, 36). |
19 | Pensa ergo quid factura est de perverso opere, si quosdam in iudicio suo reprobat de sermone? Ananias pecunias Deo voverat (Act. V, 2, seq.), quas post, diabolica victus persuasione, subtraxit (Caus. 17, q. 1, can. 3). |
20 | Sed qua morte multatus est, scis. |
21 | Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos quos dederat nummos Deo abstulit, considera quanto periculo in divino iudicio dignus eris, qui non nummos, sed temetipsum Deo omnipotenti, cui te sub monachico habitu devoveras, subtraxisti. |
22 | (Considera iudicium Dei, quod mereatur qui semetipsum Deo vovit, continuoque, mundi desideriis irretitus, mentitus est quod vovit.) Quapropter si correptionis meae verba secuturus audieris, quam sint blanda et dulcia in fine cognosces. |
23 | Ecce, fateor, moerens loquor, et facti tui tristitia addictus, edere verba vix valeo, et tamen animus tuus actionis suae conscius vix sufficit ferre quod audit, erubescit, confunditur, adversatur. |
24 | Si ergo non valet verba ferre pulveris, quid facturus est ad iudicium Conditoris? Fateor tamen quia supernae gratiae esse misericordiam maximam credo, quod te effugere vitam conspicit, et tamen ad vitam adhuc reservat; quod superbientem te videt, et tolerat; quod per indignos famulos suos verba tibi increpationis et admonitionis administrat. |
25 | Tantum est ut pensare sollicite debeas quod Paulus ait: Exhortamur vos, fratres, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis; ait enim, Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. |
26 | Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 1, 2, seq.). |
27 | Sed scio quia cum epistola mea suscipitur, protinus amici conveniunt, litterati clientes vocantur, et de causa vitae consilium a fautoribus mortis quaeritur: qui dum non te, sed res tuas diligunt, nulla tibi, nisi quae ad tempus placeant, loquuntur. |
28 | Tales enim fuerunt, sicut ipse reminisceris, dudum consiliarii, qui ad tanti facinus te perduxerunt delicti. |
29 | Ut tibi aliquid saecularis auctoris loquar, cum amicis omnia tractanda sunt, sed prius de ipsis. |
30 | Si vero in causa tua hominem consiliarium quaeris, consiliarium, rogo, me suscipe. |
31 | Nullus tibi fidelior esse ad consilium potest, quam qui non tua, sed te diligit. |
32 | Omnipotens Deus cordi tuo indicet, cor meum quanto te amore, quantaque charitate complectitur, in quantum tamen divina gratia non offendatur. |
33 | Nam sic culpam tuam insequor, ut personam diligam; sic personam diligo, ut culpae vitium non amplectar. |
34 | Si igitur a me amari te credis, apostolorum liminibus praesentare, meque consiliario utere. |
35 | Si autem esse fortasse in causa Dei nimius credor, et pro zeli mei ardore suspectus sum, cunctam simul Ecclesiam in consilio huius disceptationis adhibeo, et quidquid omnibus fieri salubriter placet, ego in nullo contradico, sed quod in commune decernitur, laetus impleo, et subscribo. |
36 | Implentem quae monui gratia te divina custodiat. (Cf. Ioan. Diac. lib. III, c. 44 et 48.) |