monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Venantium, quod monasticum habitum dimiserit, increpat; ut quantocius resipiscat, hortatur; quorumnam consilia ipsi audienda sint, docet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXIII. AD ROMANUM PATRICIUM ET EXARCHUM ITALIAE. Blandum episcopum, aut in synodo iudicari, aut in Ecclesiam suam reverti concedat.

1 Gregorius Romano, patricio et exarcho Italiae.
2 Scribendi ad excellentiam vestram si causa omnino nulla suppeteret, nos tamen esse oportet charitate paterna de vestrae salutis incolumitate sollicitos, ut quod de vobis audire cupimus, internuntiorum frequentia cognoscamus.
3 Praeterea pervenit ad nos, Blandum episcopum Hortensis civitatis longo iam tempore in civitate Ravennate a vestra excellentia detineri.
4 Et fit ut Ecclesia sine rectore, et populus, quasi sine pastore grex, defluat, et ibidem infantes pro peccatis absque baptismate moriantur.
5 Et rursus quia non credimus quod eum excellentia vestra, nisi pro aliqua probabilis excessus causa tenuerit, oportet ut habita synodo palam fiat, si quod in eum crimen intenditur.
6 Et si talis in eo culpa reperitur, quae usque ad degradationem sacerdotii perducatur, aliam necesse est ordinationem inquiramus, ne Ecclesia Dei in his sine quibus eam Christiana non patitur esse religio, inculta ac destituta remaneat.
7 Sin autem excellentia vestra aliter se habere quam de eo quod dicitur esse perspexerit, eum ad Ecclesiam suam reverti concedat, ut officium suum in commissis sibi animabus adimpleat.
8 Mense Martio, indictione nona.
Gregorius Magnus HOME