Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat.
1 | Gregorius Philippo, comiti excubitorum. |
2 | In quantum homo discutere et investigare iudicia superna non sufficit, in tantum sub eis debet cervicem cordis inflectere; ut quia id quod sibi tribuitur quo iudicio disponatur ignorat, nec ad appetendum locum procax insistere, nec ad repellendum contumax debet inveniri. |
3 | Unde indignus ego ad suscipienda episcopatus onera, iussioni omnipotentis Dei vestraeque voluntati me subdidi, cui me praeesse largitate magis gratiae quam iudicii aestimatione voluistis. |
4 | Potens est enim Deus, propter quem me indignum diligitis, hanc vobis in perpetuum recompensare mercedem, ut gratiam quam indignis famulis eius impenditis, apud eum invenire multiplicius valeatis. |
5 | Causas vero Italiae vestra, quaeso, excellentia habeat commendatas, ut dum vos petentibus libenter impenditis, omne quod a Deo petitis quantocius impetretis. (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 54.) |