monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXX. AD ANDREAM ILLUSTREM. De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD PHILIPPUM COMITEM EXCUBITORUM. Episcopatui cur tandem consenserit exponit; Italiae causas commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM EXCONSULEM, ATQUE PATRICIUM ET QUAESTOREM. Clavem sancti Petri, et de catenis eius transmittit.

1 Gregorius Ioanni exconsuli, atque patricio, et quaestori.
2 Bonitatem excellentiae vestrae expertus, tanto erga vos amore constringor, ut vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit.
3 Sed contra amorem non modice contristor, quia quietem me quaerere cognovistis, et ad inquietudinem perduxistis.
4 Vobis quidem omnipotens Deus, quia hoc bono animo fecistis, bona aeterna retribuat; sed me a tanto loci huius periculo qualiter voluerit absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus sum, quorum synthiciae spathae sunt, et gratia poena.
5 Ecce ubi me patrocinia vestra perduxerunt.
6 Gemo quotidie occupationibus pressus, et respirare non valeo.
7 Sed vos, qui adhuc valetis, mundi huius occupationes fugite, quia quantum in eo quisque profecerit, tanto, ut video, ab amore Dei amplius decrescit.
8 Praeterea sacratissimam clavem a beati Petri apostolorum principis corpore vobis transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare, nam etiam de eius catenis interius habet.
9 Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 51.)
Gregorius Magnus HOME