Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXVIII. AD SEBASTIANUM EPISCOPUM RHISINIENSEM. Ut Anastasii patriarchae a sede sua pulsi, quem secum in honore suo vivere cupiebat, animum exploret.
1 | Gregorius Sebastiano episcopo Rhisiniensi. |
2 | Quamvis nulla merui beatitudinis vestrae scripta suscipere, tamen ego etiam obliviscentem me non obliviscor, negligentem pulso, torpentem amoris stimulis inquieto, ut qui ex semetipso non vult impendere, vel pulsatus sciat reddere quod debet. |
3 | Praeterea indico suggestionem me apud piissimos dominos summis precibus plenam fecisse, ut virum beatissimum domnum Anastasium patriarcham, concesso usu pallii, ad beati Petri apostolorum principis limina mecum celebraturum solemnia missarum transmittere debuissent; quatenus si ei ad sedem suam minime reverti liceret, saltem mecum in honore suo viveret. |
4 | Sed quae causa contigerit, ut eadem scripta retinerem, praesentium lator vobis innotescet. |
5 | Eiusdem tamen domni Anastasii animum cognoscite, et quidquid ei de hac re placuerit, vestris mihi epistolis indicate. |