Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM, ET CAETEROS PATRIARCHAS. Pastoris onus, dotes, officia late prosequitur, ac demum fidem ad conciliorum normam profitetur.
1 | Gregorius Ioanni Constantinopoli, Eulogio Alexandrino, Gregorio Antiocheno, Ioanni Ierosolymitano, et Anastasio expatriarchae Antiocheno, a paribus. |
2 | Consideranti mihi quod impar meritis, at toto animo renitens, pastoralis curae pondera portare compulsus sum, caligo moeroris occurrit, et triste cor nihil aliud nisi eas quae videri nil sinunt tenebras videt. |
3 | Nam quid antistes a Domino, nisi pro delictis populi intercessor eligitur? Qua itaque fiducia ad eum pro peccatis alienis intercessor venio, apud quem de propriis securus non sum? Si fortasse quispiam apud potentem virum, qui et sibi iratus, et mihi esset incognitus, intercessorem suum me fieri quaereret, protinus responderem: Ad intercedendum venire nequeo, quia eius notitiam ex sedula familiaritate non habeo. |
4 | Si igitur recte homo apud hominem, de quo minime praesumpsissem, fieri intercessor erubescerem, quantae hoc audaciae est, quod apud Deum pro populo locum intercessoris obtineo, cui familiarem me esse per vitae meritum non agnosco? Qua in re est mihi adhuc aliud gravius formidandum, quia sicut cuncti liquido novimus, cum is qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati ad deteriora animus provocatur. |
5 | Et valde pertimesco ne commissa mihi plebs fidelium reatus mei additamento depereat, cuius nunc usque delicta Dominus aequanimiter tolerabat. |
6 | Cum vero utcunque hunc timorem supprimo, et consolatam mentem ad pontificalis operis studia accingo, considerata ipsa rei immensitate deterreor. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 3.) Perpendo quippe quod omni cura vigilandum est ut rector cogitatione sit mundus, operatione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus. |
7 | Quae videlicet cuncta dum subtili studeo inquisitione perscrutari, ipsa me in singulis latitudo considerationis angustat. |
8 | Nam sicut praedixi, curandum summopere est ut rector cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat. |
9 | Quia necesse est (Caus. I Q., cap. Necesse est) ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat, ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida ipsa insequens lutum tenet. |
10 | Scriptum namque est: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). |
11 | Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad interna sacraria perducendas in conversationis suae exemplo suscipiunt. |
12 | Apud semetipsum ergo quantum debeat mundari conspiciat, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae conversationis portat. |
13 | Hinc divina voce praecipitur (Exod. XXVIII, 22, seq.), ut in Aaron pectore rationale iudicii vittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat. |
14 | Nec indiscretum quid vel inutile cogitet, qui ad exemplum vitae aliis constitutus ex gravitate semper debet ostendere quantam in pectore rationem portet. |
15 | In quo etiam rationali vigilanter adiungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. |
16 | Ascriptos enim Patres in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. |
17 | Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla Patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis sui limitem pedem operis tendat. |
18 | Rursum cum me ad consideranda debita pastoris opera confero, perpendo quanta intentione curandum est ut sit operatione praecipuus, quatenus vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. |
19 | Qui enim loci sui necessitate cogitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. |
20 | Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia quod loquendo praecipit, ostendendo adiuvat ut fiat. |
21 | Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isai. XL, 9). |
22 | Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima iam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, tantoque subditos facilius ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. |
23 | Hinc divina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum (Levit. VII, 33, seq.), ut non solum sit eius operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. |
24 | Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso discat Conditori suo immolare. |
25 | Et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia armo operis invitet. |
26 | Nulla praesentis vitae appetat, nulla pertimescat, blandimenta mundi, respecto intimo terrore, despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. |
27 | Unde supernae quoque vocis imperio, in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa et prospera virtutum semper ornamento muniatur, quatenus iuxta Pauli vocem (II Cor. VI, 7), Per arma iustitiae a sextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae anteriora sunt nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. |
28 | Non hunc prospera elevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluptatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur, ostendat. |
29 | Quod recte etiam superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco et torta fieri bysso praecipitur, ut quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. |
30 | In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. |
31 | Cui hyacinthus qui aereo colore resplendet adiungitur ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores intimos, sed ad amorem coelestium surgat, ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. |
32 | Auro quoque ac hyacintho purpura permiscetur, ut videlicet sacerdotale cor, cum summa quaeque praedicat, etiam in semetipso suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni habitum moribus defendat. |
33 | De hac etiam nobilitate spiritus per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). |
34 | De hac etiam potestate, qua vitia subigimus, Ioannis voce roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Ioan. I, 12). |
35 | Auro autem, ac hyacintho, et purpurae bis tinctus coccus adiungitur, ut ante interni iudicis oculos omnia virtutum opera ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. |
36 | Quae scilicet charitas, quia Deum simul et proximum diligit, quasi coccus ex duplici tinctura fulgescit. |
37 | Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. |
38 | Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam caro maceretur. |
39 | Unde et bis tincto cocco torta byssus adiungitur, de terra enim byssus nitenti specie, oritur. |
40 | Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. |
41 | Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit. |
42 | Rursum cum me ad considerandum debitum Pastoris verbum ac silentium confero, paventi cura perpendo, quod valde necesse est ut et discretus sit in silentio, et utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. |
43 | Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant in errore derelinquit. |
44 | Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam formidantes, loqui recta libere pertimescunt; et, iuxta Veritatis vocem (Ioan. X, 12, 13), nequaquam iam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum vice deserviunt, quia veniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. |
45 | Hinc namque eos Dominus per prophetam increpat, dicens: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10). |
46 | Hinc rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). |
47 | Ex adverso quippe ascendere, est pro defensione commissi gregis voce libera huius mundi potestatibus contraire. |
48 | Et in die Domini in praelio stare, est pravis decertantibus ex iustitiae amore resistere. |
49 | Pastori etenim recta timuisse dicere, quid est aliud quam terga tacendo praebuisse? Qui nimirum si pro grege se obiicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. |
50 | Hinc rursus delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant nunc iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent (Thren. II, 14). |
51 | Prophetae quippe nonnunquam in sacro eloquio doctores vocantur, qui dum fugitiva esse praesentia indicant, quae sunt ventura manifestant. |
52 | Quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur. |
53 | Qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt. |
54 | Clavis quippe apertionis sermo est correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. |
55 | Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt redarguere (Tit. I, 9). |
56 | Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). |
57 | Hinc per Isaiam Dominus admonet, dicens: Clama, ne cesses, sicut tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII, 1). |
58 | Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. |
59 | Sacerdos vero si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim quod super pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit (Act. II, 4), quia nimirum quos repleverit, de se protinus loquentes facit. |
60 | Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni speculatoris iudicium ex silentio offendat. |
61 | Scriptum quippe est: Audiatur sonitus quando ingreditur vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Exod. XXVIII, 35). |
62 | Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine sonitu praedicationis incedit. |
63 | Apte autem tintinnabula vestimentis eius describuntur inserta? Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere, propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur iustitiam (Psal. CXXXI, 16)? Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. |
64 | Sed considerandum quoque est ut rector cum se ad loquendum praeparat, sub quantae cautelae studio loquatur attendat; ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. |
65 | Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). |
66 | Per sal quippe verbi sapientia designatur. |
67 | Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne eius eloquio audientium unitas confundatur. |
68 | Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). |
69 | Hinc in sacerdotis veste iuxta divinam vocem, tintinnabulis mala punica coniunguntur (Exod. XXVIII, 33). |
70 | Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico una exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet. |
71 | Tunc ergo tintinnabulis mala punica iungimus, cum per omne quod dicimus unitatem fidei custodimus. |
72 | Rursum, cum me ad considerandum confero qualis rector in compassione, qualisque esse debeat in contemplatione, perpendo ut et singulis compassione sit proximus, et prae cunctis contemplatione suspensus; quatenus et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens proximorum infima despiciat, aut infimis proximorum congruens appetere alta desistat. |
73 | Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique tertii secreta rimatur (II Cor. XII, 2, seq.); et tamen illa invisibilium contemplatione suspensa, ad cubile carnalium mentis aciem revocat; et cum sanctum coniugium creandorum sit causa liberorum, aliquid etiam eis et de voluptate largitur, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. |
74 | Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro (I Cor. VII, 2). |
75 | Ecce iam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur; et quem sublevatus ad invisibilia erigit, hunc mentis oculum ad secreta coniugum inflectit. |
76 | Coelum contemplatione transcendit, nec tamen stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis simul et infimis iunctus, et in semetipso virtute spiritus ad alta valenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter ad ima revocatur. |
77 | Pro hac suae compassione charitatis, iterum dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Hinc rursus ait: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus (I Cor. IX, 20). |
78 | Quod videlicet exhibebat non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, et in se personam infidelium transfigurans; ut ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte voluisset. |
79 | Hinc iterum dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13); quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo attemperare. |
80 | Hinc Iacob Domino desuper innitente, et uncto deorsum lapide, ascendentes et descendentes angelos vidit, quia scilicet praedicatores recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. |
81 | Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit, et qui intus in contemplatione rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. |
82 | Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. |
83 | Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit; exemplum procul dubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. |
84 | Hinc ipsa Veritas per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet; imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens, ut etsi iam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infima, eo valenter recurrit ad summa. |
85 | In qua videlicet compassione necesse est ut talem se qui praeest exhibeat, cui subiecti quique occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum suarum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant, et hoc, quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis eius solatio lacrymis orationis lavent. |
86 | Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boves portant (III Reg. VII, 24, 25), qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent. |
87 | Quid namque duodecim bobus, nisi universus pastorum ordo signatur? De quibus lex, Paulo disserente, dicit: Non obturabis os bovi trituranti (I Cor. IX, 9). |
88 | Quorum quidem nos aperta opera cernimus; sed apud districtum iudicem, quae illos posterius maneant in occulta retributione, nescimus. |
89 | Qui tamen cum condescensionis suae patientiam abluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis ianuam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum lutere cogitationis vel operis manus lavet. |
90 | Et fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta condescendendo recognoscit, auditis tentationibus et ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi multitudo diluitur, aqua procul dubio luteris inquinatur. |
91 | Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. |
92 | Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia, Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. |
93 | Rursus cum me ad considerandum confero qualis in humilitate, qualisque esse rector debeat in districtione, perpendo, quoniam necesse est ut et bene agentibus sit per humilitatem socius, et contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus, quatenus et bonis in nullo se praeferat, et cum pravorum culpa exigit, prioratus sui potestatem agnoscat; ut et honore suppresso, aequalem se subditis bene viventibus deputet, et contra perversorum culpas ex zelo iustitiae excrescat. |
94 | Hinc est namque quod Petrus, auctore Deo, sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio, et se e ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, se que illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego homo sum (Act. X, 26). |
95 | Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excrevisset, ostendit (Act. V, 3, seq.). |
96 | Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod, honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. |
97 | Hic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, illic zelus ultionis ius aperuit potestatis. |
98 | Hinc est quod Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). |
99 | Ad quae ideo adiunxit: Fide enim statis. |
100 | Ac si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. |
101 | Aequales enim vobis sumus, in quo vos stare cognoscimus. |
102 | Quasi praelatum se esse fratribus nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). |
103 | Et rursus: Nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). |
104 | Sed cum culpam, quae corrigi debuisset, invenit, illico se magistrum esse recoluit, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Summus itaque locus tunc bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur. |
105 | Bene acceptam potestatem regit, qui et tenere illam novit et impugnare. |
106 | Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit cum illa caeteris in aequalitate componi. |
107 | Sic autem servanda est virtus humilitatis, ut non solvantur iura regiminis; ne dum praelatus quisque plus se quam decet deiicit, subditorum vitam restringere sub disciplinae vinculo non possit; et sic servanda est disciplinae severitas, ne dum plus quam necesse est zelus accenditur, mansuetudo funditus amittatur. |
108 | Saepe namque (Grat. dist. 41, cap. 6) vitia virtutes se esse mentiuntur, ut tenacia parcimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iustitiae, remissio pietas velit videri. |
109 | Disciplina ergo vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. |
110 | Sed magna discretionis arte servanda est, et iuste consulens misericordia, et pie feriens disciplina. |
111 | Hinc namque est quod docente Veritate per Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus eius adhibetur (Luc. X, 33, seq.); ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, et per oleum foveantur. |
112 | Necesse quippe est ut is qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. |
113 | Sit ergo amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans: Quod bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. |
114 | Suscepto itaque pastoralis curae onere, cum cuncta haec atque alia huiusmodi multa considero, videor quod esse non possum, maxime quia hoc in loco quisquis Pastor dicitur, curis exterioribus graviter occupatur; ita ut saepe incertum fiat utrum pastoris officium an terreni proceris agat. |
115 | Et quidem quisquis regendis fratribus praeest, vacare funditus a curis exterioribus non potest, sed tamen curandum magnopere est ne ab his immoderate deprimatur. |
116 | Unde recte ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam nutriant; sed tondentes attondeant capita sua (Ezech. XLIV, 20). |
117 | Quid enim signant capilli in capite, nisi exteriores cogitationes in mente? Qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis exprimunt; quae ex negligenti ac torpenti sensu, quia importune prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. |
118 | Quia ergo cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursum ad crescendum nimis relaxent. |
119 | Unde bene dicitur: Tondentes attondeant capita sua, ut videlicet curae temporalis sollicitudinis, et ad quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. |
120 | Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporalis subditorum vita protegitur, et rursus per moderatam alta cordis intentio non impeditur, quasi capilli in capite sacerdotis servantur, ut cutem cooperiant; et resecantur, ne oculos claudant. |
121 | Sed hoc in loco huius discretionis moderamina video servari non posse, quia tanti quotidie casus imminent, ut mentem simul obruant, cum vitam corporalem necant. |
122 | Unde, frater sanctissime, per venturum iudicem rogo, per multorum millium angelorum frequentiam, per Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis, sub hoc pastoralis curae onere lassescentem orationis tuae intercessione adiuva, ne suscepta me pondera ultra vires premant. |
123 | Memor vero quod scriptum est: Orate pro invicem ut salvemini (Iac. V, 16), etiam impendo quod peto. |
124 | Sed recipiam quod impendo. |
125 | Dum enim nos vobis per orationis opem coniungimur, quasi ambulantes per lubricum vicissim nobis manum tenemus, fitque ex magna provisione charitatis ut eo singulorum robustius charitas perfigatur, quo in alterum alter innititur. |
126 | Praeterea, quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor. |
127 | Nicaenum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur; Chalcedonense vero, in quo Eutychis Dioscorique pravitas reprobatur; tota devotione complector, integerrima approbatione custodio: quia in his velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura consurgit, et cuiuslibet vitae atque actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium iacet. |
128 | Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo et epistola, quae Ibae dicitur, erroris plena, reprobatur. |
129 | Theodorus personam Mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. |
130 | Scripta quoque Theodoriti, per quae beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata refutantur. |
131 | Cunctas vero quas praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector, quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. |
132 | Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit. |
133 | Quisquis vero praedictarum synodorum fidem tenet, pax ei sit a Deo Patre per Iesum Christum Filium eius, qui cum eo vivit et regnat consubstantialiter Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. |
134 | Amen. |