monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXII. AD NONNOSUM. Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ut quibusdam ancillis Dei Paulino presbytero, et duobus monachis certam solidorum summam eroget.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XXIII. AD GREGORIUM PRAEPOSITUM ITALIAE. Mutuam testatur dilectionem.

1 Gregorius Gregorio praeposito Italiae.
2 Bonitatem excellentiae vestrae, quam semper cognitam habui, nunc experimento superaddito recognovi.
3 Unde omnipotentem Deum deprecor, ut sua vos protectione custodiat, vobisque et apud se gratiam, et apud serenissimos principes largiatur.
4 Si autem nullae hominum qui intersunt pravitates nos dividant, esse me vestrum proprium valde certum tenete.
5 Quod in omnipotente Domino confido, quia hoc vobis etiam per documentum meae attestationis ostendo.
6 Salutationis igitur alloquium solvens, peto ut quoties usus exegerit, vestris me affatibus relevare curetis.
Gregorius Magnus HOME