1 | Gregorius Nonnoso. |
2 | Omnipotens Deus cordi vestro indicet quanta devotione ac dilectione vobis coniungor. |
3 | Et si hanc per epistolas implere nequeo, si quando tamen opportunitatem inveniam, rebus ostendere curabo. |
4 | Salutationis praeterea alloquium solvens, indico quia veniente humili vestro domno Maurentio de possessione quam gloria vestra pettit, per omnia parebimus. |