monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XIX. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Honoratum archidiaconum suo gradui restituat; deinde, si manet controversia, Romae causam dicant. (Vide l. II, ep. 18.) <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XX. AD HONORATUM DIACONUM SALONITANUM. De contentione ipsius contra episcopum suum, et de custodia rerum Ecclesiae.

1 Gregorius Honorato diacono Salonitano.
2 Ea quae nobis contra vos tu et episcopus tuus contraria direxistis scripta agnoscentes, doluimus, eo quod inter vos nihil charitas recognoscit.
3 Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus; et si illic potest, superante gratia, causa vestri scandali definiri, multum credimus vestrae animae acquisivisse.
4 Sin vero ita discordia inter vos partes suas armavit, ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam; ut omnia subtili ratione perpensa constituere, quae visa fuerint partibus, debeamus.
5 Scire vero te volumus (Extra de officio Arch. c. 3), quod a te omnia districte quaesituri sumus; quia vel propriae ecclesiae, vel quae de diversis ecclesiis cimelia sunt collecta, sub omni nunc sollicitudine et fide servantur.
6 Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cuiusquam fraude deperierit, tu in hoc reatu constringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae eiusdem ecclesiae arctius implicaris.
Gregorius Magnus HOME