monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XVIII. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut Marcello ad victum et vestitum necessaria provideat, pastores in lapsorum locum et vicem curet substitui. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD HONORATUM DIACONUM SALONITANUM. De contentione ipsius contra episcopum suum, et de custodia rerum Ecclesiae.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XIX. AD NATALEM EPISCOPUM SALONITANUM. Honoratum archidiaconum suo gradui restituat; deinde, si manet controversia, Romae causam dicant. (Vide l. II, ep. 18.)

1 Gregorius Natali episcopo Salonitano.
2 Gesta (Grat. dist. 74, cap. 2) quae nobis in concilii vestri confecta secretario direxistis, in quibus archidiaconus Honoratus addicitur, plena esse cognevimus semine iurgiorum, cum uno eodemque tempore una persona nolens ad sacerdotii honorem provehitur, quae tanquam immerita a diaconatus officio removetur.
3 Et sicut iustum est ut nemo crescere compellatur invitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiiciatur iniuste.
4 Verumtamen quia inimica Deo discordia tuas partes excusat, locum et administrationem suam Honorato archidiacono restituas commonemus, atque concordes divinis ministeriis competentia exhibere servitia.
5 Audientiae et quaestioni nostrae, si adhuc inter vos causa nutritur scandali, praedictus archidiaconus occurrat admonitus, atque dilectio tua pro partibus suis dirigat personam instructam, quibus praesentibus solatiante nobis Domino, deposito studio personarum, quae competunt favori iustitiae decernere valeamus.
Gregorius Magnus HOME