1 | Gregorius universis episcopis Italiae. |
2 | Quoniam nefandissimus Autharit in hac, quae nuper expleta est paschali solemnitate Langobardorum filios in fide catholica baptizari prohibuit, pro qua culpa eum divina Maiestas exstinxit, ut solemnitatem Paschae alterius non videret, vestram fraternitatem decet cunctos per loca vestra Langobardos admonere, ut quia ubique gravis mortalitas imminet, eosdem filios suos in Ariana haeresi baptizatos ad catholicam fidem concilient, quatenus super eos iram Domini omnipotentis placent. |
3 | Quos ergo potestis admonete, quanta virtute valetis eos ad fidem rectam suadendo rapite, aeternam eis vitam sine cessatione praedicate; ut cum ad districti veneritis conspectum iudicis, possitis ex vestra sollicitudine lucrum in vobis ostentare pastoris. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 50.) |