monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS ITALIAE. Ut filii Langobardorum in haeresi Ariana baptizati, ad fidem catholicam concilientur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XVI. AD SEVERUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo iudicandus.

1 Gregorius Severo episcopo Aquileiensi.
2 Sicut gradientem per avia, carpentem denuo rectum tramitem tota Dominus aviditate complectitur, ita demum de deserente cognitam veritatis viam maiore moerore quam gaudio quondam de convertente laetatus fuerat contristatur, quia minoris excessus est veritatem non cognoscere, quam in eadem cognita non manere.
3 Aliudque est quod ab errante committitur, aliud quod per scientiam perpetratur.
4 Et nos si quidem quantum incorporatum te iampridem fuisse in unitate Ecclesiae gavisi fueramus, abundantius nunc dissociatum a catholica societate confundimur.
5 Pro qua re imminente latore praesentium, iuxta christia nissimi et serenissimi rerum domini iussionem, ad beati Petri apostoli limina, cum tuis sequacibus venire te volumus, ut auctore Deo aggregata synodo, de ea quae inter vos vertitur dubietate iudicetur. (Cf. Paul. Diac. l. III, c. 12; Ioan. Diac. l. IV, c. 38.)
Gregorius Magnus HOME