monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XIV. AD DEMETRIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. Ut quosdam prius in fide dubios, iam vero catholicam communionem repetentes excipiat. <<<     >>> EPISTOLA XVI. AD SEVERUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM. Praecipit ut Romam veniat cum sequacibus suis in synodo iudicandus.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit.

1 Gregorius Balbino episcopo Rosellano.
2 Pervenit ad nos quod Populonensis Ecclesia ita sit sacerdotis officio destituta, ut nec poenitentia decedentibus ibidem, nec baptisma possit praestari infantibus.
3 Huius igitur tam piae rei tamque necessariae mole permoti, iubemus dilectioni tuae, ut, huius praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae Ecclesiae visitator accedas, ut unum cardinalem illic presbyterum, et duos debeas diacones ordinare.
4 In parochiis vero praefatae Ecclesiae tres similiter presbyteros, quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate praevideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae cum digna cautela provideatur Ecclesiae.
Gregorius Magnus HOME