monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XIII. AD DOMINICUM EPISCOPUM CENTUMCELLENSEM. Commendat Luminosam viduam Zemarchi ut ei comitiva servetur. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD BALBINUM EPISCOPUM ROSELLANUM. Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XIV. AD DEMETRIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. Ut quosdam prius in fide dubios, iam vero catholicam communionem repetentes excipiat.

1 Gregorius Demetrio episcopo Neapolitano.
2 Stephanus praesentium portitor, cum de quibusdam fidei capitulis eius a via veritatis nutaret intentio, pro huius rei dubietate a catholicae se ecclesiae communione suspenderat, donec eum Deus, veritatis iudex, ad viam rectitudinis revocaret, quem recepta satisfactione in fide catholica communicasse cognoscas.
3 Sed quia eum quosdam dubietatis suae socios ibidem in Neapolitana civitate habere comperimus, hoc nobis de his quoque praefatus Stephanus pollicitus esse dignoscitur; ut si eorum ambiguitatem animae nostrae interpositionis periculo sanaremus, ipsos etiam ad communionem catholicam sine mora posse vel replicatione converti.
4 Pro qua re praesentibus epistolis admonemus, nostra fide, nostroque sicut ipsi videntur, poposcisse periculo, eos in fidem catholicam communionemque suscipite, quibus potestis modis ad lucem de tenebris revocate.
5 Ne postquam ad nos huiusmodi causa perlata est, si silentio praeterimus, de animabus eorum, negligentiae possimus subire iacturam.
Gregorius Magnus HOME