Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XIII. AD DOMINICUM EPISCOPUM CENTUMCELLENSEM. Commendat Luminosam viduam Zemarchi ut ei comitiva servetur.
1 | Gregorius Dominico episcopo Centumcellensi. |
2 | Officii quidem sacerdotalis est ut viduis ac maritali regimine desolatis impertiri solatia debeatis, ut unde in hoc mundo humana conditione privantur, sacerdotali tuitione possint remedia reperire. |
3 | Quoniam ergo Luminosa, herilis femina relicta clarissimi Zemarchi tribuni, nostrae se post Deum tuitioni commisit, huic vos solatiari in quo sibi necesse fuerit admonemus, nullusque sit ei de quolibet molestus articulo. |
4 | Sed quia comitivam illam, quam vir eius agendam susceperat, nunc Theodoro palatino concedente, ipsi est mulieri, ut peragere debeat, attributum, vel quem ipsi placuerit, donec praesentis indictio is celebretur impletio, nullum eamdem quousque expleat inquietare permittas. |
5 | Ita ergo facite, ut et Deum vobis faciatis pro rebus talibus debitorem, et noster huiuscemodi de impensis a vobis solatiis propensius animus gratuletur. |