1 | Gregorius Ioanni episcopo de urbe veteri. |
2 | Agapitus, abbas monasterii sancti Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere, et non solum in his quae necessitatis tempore aliquod monasterio possint ferre subsidium; verum etiam quod in eodem monasterio missas prohibeatis celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos interdicatis. |
3 | Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate suspendi; et sepeliri ibidem mortuos, vel celebrari missas, nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de iis quae dicta sunt praedictus vir venerabilis Agapitus deponere compellatur. |