monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA X. AD BACAUDAM ET AGNELLUM EPISCOPOS. De synagoga Iudaeorum transferenda, si ecclesiae officia impediat. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD IOANNEM EPISCOPUM DE URBE VETERI. Ne Monasterium vexare pergat admonet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA XI. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Eam de morte Eutherii consolatur.

1 Gregorius Clementinae patriciae.
2 Epistolam gloriae vestrae suscipientes, quae de transitu Eutherii quondam magnificae memoriae loquebatur, indicamus non minus animos nostros quam vestros esse tali moerore confusos, eo quod opinionis probatae viros huic paulatim subtrahi mundo conspicimus, cuius ruina in ipsis iam causarum effectibus comprobatur.
3 Sed huic nos solerti decet conversionis cautela subducere, ne sua nos secum pariter ruina circumplicet.
4 Et quidem amicorum nos amissio tanto debet tolerabilius contristare, quanto amissuros nos illos conditio mortalitatis exposcit.
5 Sed tamen amissum carnalis vitae subsidium potens est ille consolari, qui ut ad imeretur permittendo concessit, et ipse ad locum qui destitutus erat consolator accedere. Diaconum vero Anatholium (Grat. dist. 39, cap. 3), quem ad vos dirigi poposcistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus, quam rigoris austeritas facit.
6 Vicedominum enim eum constituimus, cuius arbitrio episcopium commisimus disponendum.
Gregorius Magnus HOME