Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA X. AD BACAUDAM ET AGNELLUM EPISCOPOS. De synagoga Iudaeorum transferenda, si ecclesiae officia impediat.
1 | Gregorius Bacaudae et Agnello episcopis. |
2 | Supplicaverunt nobis Hebraei Tarracinae degentes, ut locum quem synagogae hactenus habuerunt, eum illis nostra quoque auctoritate esset habendi licentia. |
3 | Sed quia pervenit ad nos quod locus ipse sic vicinus esset ecclesiae, ut etiam ad eam vox psallentium perveniret, scripsimus fratri et coepiscopo nostro Petro, ut si ita esset ut vox de eodem loco in ecclesia resonaret, Iudaeorum celebrationibus privaretur. |
4 | Itaque fraternitas vestra cum suprascripto fratre et coepiscopo nostro locum ipsum diligenter inspiciat; et si ita est ut aliquid vobis ecclesiae visum fuerit obfuisse, alium locum intra ipsum castellum praevidete, ubi praefati Hebraei conveniant, quo possint suas sine impedimento ceremonias celebrare. |
5 | Talem vero fraternitas vestra locum praevideat, si hoc fuerint loco privati, ut nulla exinde in futuro querela nascatur. |
6 | Praedictos vero Hebraeos gravari, vel affligi contra ordinem rationis prohibemus; sed sicut Romanis vivere legibus permittuntur, annuente iustitia, actus suos, ut norunt, nullo impediente disponant, eis tamen Christiana mancipia habere non liceat. |