Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA IX. AD PETRUM SUBDIACONUM. Ut disceptatio de agrorum finibus quadraginta annorum possessione componatur.
1 | Gregorius Petro subdiacono. |
2 | Gregorius servus Dei, presbyter et abbas monasterii sancti Theodori in Sicilia provincia, territorio Panormitano constituti, insinuavit nobis homines fundi Fulloniaci, iuris sanctae Ecclesiae Romanae, fines fundi Gerdimiae, collimitantis eidem praefato fundo Ecclesiae sanctae Romanae, quos quieto iure per innumeros annos possederunt, velle pervadere. |
3 | Et ideo (Caus. 16, q. 4, cap. 2) volumus accedentem te ad Panormitanam civitatem, quaestionem ipsam tali ratione discutere, dominio rei apud possessorem, sicuti hactenus possessum est, videlicet permanente, ut si monasterium praefatum sancti Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussis quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps, etiam si quid sanctae Romanae Ecclesiae competere potuit, patiaris sustinere calumniam, sed quietem eorum inconcussam modis omnibus procurare. |
4 | Sin vero actores sanctae Ecclesiae non eos possedisse quadraginta annos inconcusso iure monstraverint, sed aliquam intra haec tempora motam fuisse aliquando quaestionem eorumdem finium, electis arbitris, tranquille et legaliter sopiatur. |
5 | Nos enim non solum nunquam mota suscitari volumus, verum etiam quae prava foris admoventur, sopire modis omnibus festinamus. |
6 | Ita ergo experientia tua cuncta faciat effectibus mancipari, ne qua post hac huius rei ad nos quaestio revertatur. |
7 | Testamentum autem Bacandae quondam xenodochi in ea qua conditum est volumus firmitate persistere. |
8 | Mense Novembri, indictione nona. |