3 | Et ideo quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem, quatenus Formianae Ecclesiae in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cui fraternitas tua praesidet, adiungi debeat, piam esse ac iustissimam providentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius, quam Ecclesiae tuae paupertati, reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque iure vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae Ecclesiae ius potestatemque hac praecepti nostri auctoritate transmigrare, ut a praesenti tempore, sicut de propria Ecclesia, debeas cogitare, eique tua competentia disponere; quatenus deinceps, quod perire nunc usque potuit, pauperum Ecclesiae tuae utilitatibus clerique proficiat. (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 14.) |