monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se deiectum dolet. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD BACAUDAM FORMIENSEM EPISCOPUM. Minturnensem Ecclesiam desolatam Formiensi unit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA VII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. Aegre fert se multis occupationibus deprimi, et ab eo laudari.

1 Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno.
2 Epistolas beatitudinis vestrae, ut fessus requiem, salutem aeger, fontem sitiens, umbram aestuans accepi.
3 Neque enim illa verba per linguam carnis videbantur expressa, sed sic spiritalem amorem suum quem gestabat aperuit, ac si mens per semetipsam loqueretur.
4 Sed durum valde fuit quod secutum est, quia amor vester terrena me portare onera praecepit; et quem prius spiritaliter diligebatis, postea, ut existimo, temporaliter amantes, usque ad terram me superposito onere depressistis, ita ut mentis rectitudinem funditus perdens, contemplationisque aciem amittens, non per prophetiae spiritum, sed per experimentum dicam: Incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII, 107).
5 Multis enim causarum fluctibus quatior, et tumultuosae vitae tempestatibus affligor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3).
6 Periclitanti igitur mihi orationis vestrae manum tendite, vos qui in virtutum littore statis, Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod multis prodesse perhibetis, hoc quoque mihi ad iniquitatum mearum cumulum accidit, ut, cum vindicari in me iniquitas debuit, laudes pro vindicta recipiam.
7 Quibus autem hoc in loco terrenarum rerum tumultibus premor, explere verbis nequeo; quod tamen colligere ex brevitate epistolae potestis, in qua ei minus loquor, quem plus omnibus diligo.
8 Praeterea indico quia a serenissimis dominis quantis valui precibus postulavi, ut vos honore restituto, ad sancti Petri apostolorum principis limina venire; et, quousque ita Deo placuerit, hic mecum vivere concedant; quatenus dum vos videre meruero, peregrinationis nostrae taedium de aeterna patria invicem loquendo relevemus.
9 (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 25; l. IV, c. 25.)
Gregorius Magnus HOME