monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA IV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Eius orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam. <<<     >>> EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se deiectum dolet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat.

1 Gregorius Theoctistae sorori imperatoris.
2 Mens mea vestrae venerationi quanta devotione substernitur, explere verbis nequeo, nec tamen me prodere laboro, quia et me tacente in vestro corde legitis quid de mea devotione sentiatis.
3 Miror autem quod in me collatas dudum continentias vestras ex hac moderna pastoralis officii continentia distraxistis, in qua, sub colore episcopatus, ad saeculum sum reductus; in qua tantis terrae curis inservio, quantis me in vita laica nequaquam deservisse reminiscor.
4 Alta enim quietis meae gaudia perdidi, et intus corruens, ascendisse exterius videor.
5 Unde me a conditoris mei facie longe expulsum deploro.
6 Conabar namque quotidie extra mundum, extra carnem fieri, cuncta phantasmata corporis ab oculis mentis abigere, et superna gaudia incorporaliter videre; et non solum vocibus, sed medullis cordis ad Dei faciem anhelans, dicebam: Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; Vultum tuum, Domine, requiram (Psalm. XXVI, 8).
7 Nil autem in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene crederem impletum, quod pollicente Domino ex propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terrae (Isai. LVIII, 14).
8 Super enim altitudines terrae sustollitur, qui et ipsa quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi per mentis despectum calcat.
9 Sed repente a rerum vertice tentationis huius turbine impulsus, ad timores pavoresque corrui, quia etsi mihi nil timeo, eis tamen qui mihi commissi sunt, valde formido.
10 Undique causarum fluctibus quatior, ac tempestatibus deprimor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3).
11 Redire post causas ad cor desidero, sed, vanis ab eo cogitationum tumultibus exclusus, redire non possum.
12 Ex hoc ergo mihi longe factum est quod intra me est, ita ut obedire nequeam propheticae voci, qua dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8).
13 Sed stultis pressus cogitationibus, solummodo exclamare compellor: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13).
14 Contemplativae vitae pulchritudinem velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem ac pulchram (Genes. XXIX); quae etsi per quietem suam minus generat, lucem tamen subtilius videt.
15 Sed quo iudicio, nescio, Lia mihi in nocte coniuncta est, activa videlicet vita; fecunda, sed lippa; minus videns, quamvis amplius pariens.
16 Sedere ad pedes Domini cum Maria festinavi, verba oris eius percipere; et ecce cum Martha compellor in exterioribus ministrare, erga multa satagere (Luc. X, 39 seq.).
17 Expulsa a me, ut credidi, legione daemonum, volui oblivisci quos novi, et ad Salvatoris pedes quiescere; et ecce mihi nolenti atque compulso dicitur: Revertere in domum tuam, et annuntia quanta fecerit tibi Dominus (Marc. V, 19).
18 Sed quis inter tot terrenas curas valeat Dei miracula praedicare, cum iam mihi difficile sit saltem recolere? Pressum namque in hoc honore tumultu saecularium negotiorum, ex eis me esse video de quibus scriptum est: Deiecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18).
19 Neque enim dixit: Deiecisti eos postquam allevati sunt, sed dum allevarentur; quia pravi quique dum temporali, honore suffulti, foris videntur surgere, intus cadunt.
20 Allevatio ergo ipsa ruina est, quia dum gloria falsa subnixi sunt, a gloria vera evacuantur.
21 Hinc iterum dicit: Deficientes ut fumus deficient (Psal. XXXVI, 20).
22 Fumus quippe ascendendo deficit, et sese dilatando evanescit.
23 Sic videlicet fit cum peccatoris vitam praesens felicitas comitatur, quia unde ostenditur ut altus sit, inde agitur ut non sit.
24 Hinc rursum scriptum est: Deus meus, pone illos ut rotam (Psal. LXXXII, 14).
25 Rota quippe ex posteriori parte attollitur, et in anterioribus cadit.
26 Posteriora autem nobis sunt bona praesentis mundi, quae relinquimus; anteriora vero sunt aeterna et permanentia, ad quae vocamur, Paulo attestante, qui ait: Quae retro oblitus, in ea quae sunt priora me extendens (Phil. III, 13).
27 Peccator ergo cum in praesenti vita profecerit, ut rota ponitur; quia in anterioribus corruens, ex posterioribus elevatur.
28 Nam cum in hac vita gloriam percipit quam relinquit, ab illa cadit quae post hanc venit.
29 Et quidem multi sunt qui sic exteriores provectus regere sciunt, ut per eos nequaquam interius corruant.
30 Unde scriptum est: Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens (Iob. XXXVI, 5).
31 Et per Salomonem dicitur: Et intelligens gubernacula possidebit (Prov. I, 5).
32 Sed mihi haec difficilia sunt, quia et valde onerosa; et quod mens voluntarie non recepit, congrue non disponit.
33 Ecce serenissimus Dominus imperator fieri simiam leonem iussit.
34 Et quidem pro iussione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potest.
35 Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suae pietati deputet, qui virtutis ministerium infirmo commisit.
36 (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 47.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA IV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Eius orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam. <<<     >>> EPISTOLA VI. AD NARSEM PATRICIUM. E contemplationis delectatione se deiectum dolet.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5