monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat. <<<     >>> EPISTOLA V. AD THEOCTISTAM SOROREM IMPERATORIS. E contemplationis quiete ad negotiorum tumultus se raptum gemit. Contemplativam vitam Racheli et Mariae, activam Liae et Marthae comparat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA IV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Eius orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam.

1 Gregorius Ioanni episcopo constantinopolitano.
2 Si charitatis virtus in proximi dilectione consistit, si sic diligere proximos sicut nos iubemur, quid est quod beatitudo vestra me non ita sicut se diligit? Quo enim ardore, quo studio, episcopatus pondera fugere voluerit scio; et tamen haec eadem episcopatus pondera ne mihi deberent imponi, non restitit.
3 Constat ergo quia non me sicut vos diligitis, qui illa me voluistis onera suscipere, quae vobis imponi noluistis.
4 Sed quia vetustam navim vehementerque confractam indignus ego infirmusque suscepi (undique enim fluctus intrant, et quotidiana ac valida tempestate quassatae putridae naufragium tabulae sonant), per omnipotentem Deum rogo, ut in hoc mihi periculo orationis tuae manum porrigas, quia et tanto enixius potestis exorare, quanto et a confusione tribulationum, quas in hac terra patimur, longius statis.
5 Synodicam vero epistolam subsequenti festinatione transmitto, quia latorem praesentium Bacaudam fratrem et coepiscopum nostrum in ipso meae ordinationis initio, multis et gravibus pressus occupationibus relaxavi. (Cf. Ioan. Diac. l. I, c. 46.)
Gregorius Magnus HOME