monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA II. AD IUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Iustinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD IOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod electionem suam ab imperatore confirmari procurasset conqueritur. Eius orationibus se commendat. Synodicam spondet epistolam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat.

1 Gregorius Paulo Scholastico.
2 Quidquid mihi ex honore sacerdotalis officii extranei arrident non valde penso, de vobis autem mihi hac ex re arridentibus non minime doleo, qui desiderium meum plenissime scitis, et tamen profecisse me creditis.
3 Summus enim mihi profectus fuerat, si potuisset impleri quod volui; si voluntatem meam, quam dudum cognitam habetis, perficere optatae quietis perceptione valuissem.
4 At quia nunc in civitate teneor Romana, honoris huius vinculis religatus, habeo aliquid quod etiam vestrae gloriae exsultem.
5 Et quia viro eminentissimo domno Leone exconsule veniente, vos in Sicilia remanere non suspicor; et cum ipse quoque tuo honore religatus, Romae retineri coeperis, quid moeroris, quid amaritudinis ego patiar agnosces.
6 Veniente autem viro magnifico domno Maurentio chartulario, ei, quaeso, in Romanae urbis necessitate concurrite, quia hostilibus gladiis foris sine cessatione confodimur.
7 Sed seditione militum, interno periculo gravius urgemur.
8 Petrum vero subdiaconum nostrum, quem pro regendo Ecclesiae patrimonio, Deo auctore, transmisimus, vestrae gloriae per omnia commendamus.
Gregorius Magnus HOME