monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS SICILIAE. Suas intra Siciliam vices Petro subdiacono commissas declarat. Ut provincia illius episcopi semel per annum conveniant statuit. Ipsos quid in concilio cavendum, quid agendum sit monet. <<<     >>> EPISTOLA III. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Paulum, quod de pontificatu sibi gratuletur, arguit. Maurentium illi et Petrum subdiaconum commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA II. AD IUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Iustinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti.

1 Gregorius Iustino praetori Siciliae.
2 Quod lingua loquitur, attestatur conscientia, quia dudum vos et nullius dignitatis occupationibus implicatos, multum dilexi, multumque veneratus sum.
3 Ipsa namque incessus vestri modestia quibusdam conatibus exigebat ut diligi etiam a nolente debuisset.
4 Et cum vos venisse ad administrandam praeturam Siciliae audivi, valde gavisus sum.
5 Et quia quamdam inter vos atque ecclesiasticos simultationem subrepere comperi, vehementissime constristatus sum.
6 Nunc vero quia et vos administrationis cura, et me studium huius regiminis occupat, in tantum nos recte diligere specialiter possumus, in quantum generalitati minime nocemus.
7 Unde per omnipotentem Dominum rogo, in cuius tremendo iudicio nostrorum actuum posituri rationes sumus, ut eius respectum semper gloria vestra ante oculos habeat, et nunquam quodlibet ex quo inter vos vel parva dissensio proveniat admittat.
8 Nulla vos lucra ad iniustitiam pertrahant, nullius vel minae, vel amicitiae, ab itinere rectitudinis deflectant.
9 Quam sit vita brevis aspicite; ad quem quandoque ituri estis iudicem, qui iudiciariam potestatem geritis, cogitate.
10 Solerter ergo intuendum est quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas dispendiosorum lucrorum causas nobiscum ad iudicium deportamus.
11 Illa ergo sunt nobis commoda quaerenda, quae nequaquam mors adimat, sed mansura in perpetuum praesentis vitae finis ostendat.
12 De frumentis autem quae scribitis, longe aliter vir magnificus Citonatus asserit, quia solummodo tanta transmissa sunt quae pro transactae indictionis debito ad replendum sitonicum redderentur.
13 De qua re curam gerite, quia si quid minus huc transmittitur non unus quilibet homo, sed cunctus simul populus trucidatur.
14 Ad regendum vero Siciliae patrimonium, talem, ut aestimo, virum, Deo auctore, transmisi, cum quo vobis, si, ut ego expertus sum, recta diligitis, omnino conveniat.
15 Quod autem me ut vestri memor esse debeam admonetis, verum fateor, si ex antiqui hostis insidiis iniustitia nulla subrepat, tantam gloriae tuae modestiam didici, ut esse non tuus erubescam.
Gregorius Magnus HOME