monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA II. AD IUSTINUM PRAETOREM SICILIAE. Iustinum amice ac serio hortatur, ut paci cum sacerdotibus, aequitati erga omnes studeat; utque integram frumenti annonam curet transmitti.

Gregorius Magnus, Epistolae, 1, EPISTOLA PRIMA. AD UNIVERSOS EPISCOPOS SICILIAE. Suas intra Siciliam vices Petro subdiacono commissas declarat. Ut provincia illius episcopi semel per annum conveniant statuit. Ipsos quid in concilio cavendum, quid agendum sit monet.

1 Gregorius servus servorum Dei, universis episcopis per Siciliam constitutis.
2 Valde necessarium esse perspeximus (Grat. dist. 94, cap. 1) ut sicut decessorum nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae omnia committamus; et, ubi nos praesentes esse non possumus, nostra per eum cui praecipimus repraesentetur auctoritas.
3 Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae, intra provinciam Siciliam vices nostras, Deo auxiliante, commisimus.
4 Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui, Deo auxiliante, totum nostrae Ecclesiae noscimur patrimonium commisisse.
5 Illud quoque fieri debere perspeximus, ut semel per annum ad Syracusanam, sive Catanensium civitatem, universaliter honore quo dignum est, sicut eidem iussimus, fraternitas vestra conveniat, quatenus quae ad utilitatem ipsius provinciae Ecclesiarum pertinent, sive ad necessitatem pauperum oppressorumque sublevandam, sive ad admonitionem omnium atque correctionem eorum quorum excessus contigerit demonstrari, congrua cum eodem Petro subdiacono sedis nostrae debeatis moderatione disponere.
6 A quo concilio procul absint odia, facinorum nutrimenta, atque invidia interna tabescat, et nimis exsecrabilis animorum discordia.
7 Sacerdotes suos concordia Deo placita, et charitas recognoscat.
8 Haec igitur omnia cum ea maturitate ac tranquillitate gerite, ut dignissime episcopale possit concilium nuncupari.
Gregorius Magnus HOME