monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, LIII De corpore Valentini ab ecclesia post mortem proiecto. <<<     >>> LV Quid sit quod post mortem valeat ad absolutionem animas adiuvare; et de Centumcellensi presbytero; ac de anima Iusti monachi.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT LIV De tinctoris corpore in Ecclesia sepulto, et postmodum non invento.

1 Nam quid quoque in hac urbe contigerit, tinctorum, qui hic habitant, plurimi testantur, quod quidam artis eorum primus, cum defunctus fuisset, in Ecclesia beati Ianuarii martyris iuxta portam sancti Laurentii a coniuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex eadem sepultura, audiente custode, eius spiritus coepit clamare: Ardeo, ardeo.
2 Cum vero diu has voces emisisset, custos hoc eius nuntiavit uxori. Uxor vero illius eos qui diligenter inspicerent artis eiusdem viros transmisit ad ecclesiam, volens cognoscere qualiter eius corpus esset in sepulcro, de quo talia clamaret. Qui aperientes sepulcrum, vestimenta quidem intacta repererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia pro eiusdem causae testimonio servantur, corpus vero illius omnino non invenerunt, ac si in sepulcro eodem positum non fuisset.
3 Qua ex re colligendum est qua ultione anima eius damnata sit, cuius et caro est ab ecclesia proiecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hi qui indigni sunt ab eisdem sacris locis divinitus proiiciuntur?
4 ΚΕΦΑΛ. Νς′. Περὶ τοῦ σώματος τοῦ βαφέως τοῦ ταφέντος ἐν ἐκκλησίᾳ, καὶ μετὰ τοῦτο μὴ εὑρεθέντος.
5 Καὶ ἐν ταύτῃ δὲ τῇ πόλει τί συνέβη, πολλοὶ τῶν ἐνθάδε κατοικούντων βαφέων μαρτυροῦσι. Τοῦ πρώτου γὰρ τῆς τέχνης αὐτῶν τελευτήσαντος, ἐν τῇ τοῦ μακαρίου Ἰανουαρίου τοῦ μάρτυρος ἐκκλησίᾳ τῇ οὔσῃ πλησίον τῆς πόρτης τοῦ ἁγίου Λαυρεντίου, τὸ τούτου σῶμα παρὰ τῆς συμβίου αὐτοῦ ἐτάφη.
6 Τῆς δὲ νυκτὸς ἐπελθούσης ἐκ τοῦ μνήματος αὐτοῦ, ἀκούοντος τοῦ φύλακος, τὸ πνεῦμα κράζειν ἤρξατο· Καίομαι, καίομαι. Ἐν ᾧ δὲ ταύτας τὰς φωνὰς ἐπιπολὺ ἔκραζεν, τῆς ἐκκλησίας φύλαξ τῇ ἐκείνου ἐμήνυσε γυναικί· δὲ τοῦτο ἀκούσασα, ἄνδρας ἐκ τῆς αὐτῆς τέχνης ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἀπέστειλε, τοὺς ὀφείλοντας περὶ τούτου ἀκριβῶς ἐκζητῆσαι, καὶ ἐν ποίοις τὸ σῶμα αὐτοῦ ἐν τῷ τάφω ὑπάρχει, δι᾽ ὃν τοιαῦτα ἔκραζεν.
7 Οἵτινες ἐλθόντες, καὶ τὸ μνῆμα ἀνοίξαντες, τὰ μὲν ἐνδύματα αὐτοῦ σῶα καὶ ἄπτωτα εὗρον· ἅπερ μέχρι τοῦ νῦν ἐν τῇ αὐτῇ ἐκκλησίᾳ διὰ τὴν τοῦ πράγματος τούτου μαρτυρίαν φυλάττονται· τὸ δὲ σῶμα αὐτοῦ παντελῶς οὐχ εὗρον, ὡς ὅτι ἐν τῷ αὐτῷ μνήματι οὐκ ἐτάφη.
8 Ἐξ οὗ πράγματος κατανοῆσαί ἐστιν ἐν ποίᾳ κατακρίσει ψυχὴ αὐτοῦ ὑπάρχει, οὗτινος τὸ σῶμα ἐκ τῆς ἐκκλησίας ἀπεῤῥίφη. Τί τοίνυν οἱ ἱεροὶ τόποι τοὺς θαπτομένους ἐκεῖσε ὠφελοῦσιν, ὅταν ἀνάξιοι ὄντες ἐκ τῶν ἱερῶν τόπων θεἳκῶς ῥίπτονται;
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.293 csg213.144 csg214.80 sbb1885.99

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, LIII De corpore Valentini ab ecclesia post mortem proiecto. <<<     >>> LV Quid sit quod post mortem valeat ad absolutionem animas adiuvare; et de Centumcellensi presbytero; ac de anima Iusti monachi.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik