monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, LI De quadam sanctimoniali femina in Ecclesia sancti Laurentii sepulta, quae dimidia apparuit incensa. <<<     >>> LIII De corpore Valentini ab ecclesia post mortem proiecto.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT LII De Valeriani patricii sepultura.

1 Ioannes quoque vir magnificus, in hac urbe [Hoc est, vicarius praefectorum. Vide Gregorium, lib. II, epist. 32. In Panormitana autem parte loci servatorem tui me sufficit elegisse. Et infra: Loci tui servatoribus deputa, etc. Loci servatoribus tuis praecipe, hoc est vices tuas implentibus. Sic apud Suidam, τοποτηρητὴς, loci servator, dignitatis genus. Vide Thesaurum Graecum Henrici Stephani. Itaque non perfecte reddi sensum huius loci mihi videtur his verbis Versionis Gallicae recentioris: Qui exerce en celle ville la charge de préfet; cum dici potius debuisset: Qui est vicaire ou lieutenant des préfets en cette ville.] locum praefectorum servans, cuius gravitatis atque veritatis sit novimus: qui mihi testatus est Valerianum patricium in civitate quae [Germ., Theod., Norm., ita habent. Brixia Urbs est episcopalis satis nota sub archiep. Mediol. Venetis paret. Legitur etiam Brixa apud interpretem Graec.] Brixa dicitur fuisse defunctum. Cui eiusdem civitatis episcopus, accepto pretio, locum in ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset.
2 Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem decrepitam levis ac lubricus exstitit, modumque suis pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cuius Ecclesia corpus illius fuerat humatum, custodi suo apparuit, dicens. Vade, et dic episcopo ut proiiciat hinc has fetentes carnes quas hic posuit; quod si non fecerit, die trigesimo ipse morietur.
3 Quam visionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus declinavit. Die autem trigesimo eiusdem civitatis episcopus, cum vespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita et inopinata morte defunctus est.
4 ΚΕΦΑΛ. ΝΔ′. Περὶ τῆς ταφῆς Βαλεριανοῦ πατρικίου.
5 Ἰωάννην τὸν μεγαλοπρεπέστατον ἐν ταύτῃ τῇ πόλει γενόμενον ἔπαρχον ποίας ἀληθείας ἀνὴρ ὑπῆρχε, πάντες γινώσκομεν. Οὗτός μοι τοίνυν διηγεῖτο, ὅτι Βαλεριανὸς πατρίκιος, ἐν τῇ πόλει τῇ λεγομένῃ Βρίξα γενόμενος, συνέβη αὐτὸν ἐκεῖσε τελευτῆσαι.
6 δὲ τῆς αὐτῆς πόλεως ἐπίσκοπος, χρήματα ἐκ τῶν ἀνθρώπων αὐτοῦ κομισάμενος, τόπον ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ παρέσχετο, [Ms., ἐν ᾧ τὸ σῶμα αὐτοῦ ταφῆναι ἔμελλεν.] ὲν ᾧ ἔμελλε ταφῇ δοθῆναι. οὖν αὐτὸς Βαλεριανὸς πατρίκιος μέχρι γήρως αὐτοῦ τοῦ πάνυ [Ms., ὑλισθερὸς ἔζη.] ὀλισθηρῶς ἔζησε, χαλινὸν ταῖς ἀταξίαις αὐτοῦ ἐπιθεῖναι μὴ Βουλόμενος.
7 Ἐν δὲ τῇ αὐτῇ νυκτὶ, ἐν ᾗ τὸ σῶμα αὐτοῦ ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ ἐτάφη, μακάριος Φαυστῖνος μάρτυς, οὗτινος καὶ ὑπῆρχεν ἐκκλησία τῷ προσμοναρίω ἐπεφάνη, λέγων· Ἄπελθε καὶ εἰπὲ τῷ ἐπισκόπω, ἵνα τὰς ὀζούσας σάρκας, ἃς ἀπέθετο ἐνταῦθα, ῥίψῃἔξω, ἐπεὶ, εἰ μὴ τοῦτο ποιήσει, τῇ τριακοστῇ ἡμέρᾳ ἀποθνήσκει.
8 Ταύτην δὲ τὴν ὃρασιν φύλαξ θεασάμενος ἐφοβήθη τῷ ἐπισκόπω ἀπαγγεῖλαι. Πάλιν δὲ ἐκ δευτέρου ὀμοίως χρηματισθεὶς, εἰπεῖν αὐτῷ παρῃτήσατο. Τῇ δὲ τριακοστῇ ἡμέρᾳ αὐτὸς ἐπίσκοπος ὑγιὴς ὑπάρχων, πρὸς ἑσπέραν ἐν τῇ κλίνῃ αὐτοῦ ἀνακλιθεὶς, αἰφνιδίω καὶ ἀγνώστω θανάτω ἐτελεύτησεν.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.292 csg213.143 csg214.80 sbb1885.99

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, LI De quadam sanctimoniali femina in Ecclesia sancti Laurentii sepulta, quae dimidia apparuit incensa. <<<     >>> LIII De corpore Valentini ab ecclesia post mortem proiecto.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik