monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XLIX De quodam viro cui per somnium longa vitae spatia promissa sunt, et in brevi tempore morte resecata. <<<     >>> LI De quadam sanctimoniali femina in Ecclesia sancti Laurentii sepulta, quae dimidia apparuit incensa.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT L An [Eamdem quaestionem olim proposuit sanctus Paulinus, volens doceri ab Augustino: utrum prosit alicui post mortem quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepeliatur. Cui respondit sanctus Doctor, lib. de Cura pro mortuis. Qua ratione, quo fine fidelium sepeliantur corpora tradit sanctus Aug. lib. I de Civitate Dei, c. 13, et de cura pro mortuis, c. 2, 3, 7, 8, 9. Exponit etiam, capit. 12 eiusd. libri de Civit. Dei, et lib. de Cura pro mortuis, c. 4, 5, 6, quatenus a tyrannis sepulturam prohibentibus nihil Christiano depereat; et quomodo horum cura prosit mortuis. Vide Augustinum docentem, Enchirid. c. 109 et 110, lib. de Cura pro mortuis, c. 1, et inter octo Quaest. Dulcitii secundam. Nostris temporibus in ecclesiis, si numeretur pecunia, sepelire licet quemcunque Christianum; gratis sepelire, ne probos quidem licet. Legatur sanctus Gregorius, lib. I, epist. 12. GUSSANV. Qui in assignanda illa epistola erravit; in illa enim altum est de sepulturis silentium. Legendae potius libri VIII, olim VII, indict. 1, epistola 3, et libri IX, indict. 2, epist. 3.] prosit animabus, si mortuorum corpora in ecclesia fuerint sepulta.

1 PETRUS. Quis ille sit memini: sed, quaeso te, ea quae coepimus, exsequamur. Putamusne animabus aliquid prodesse si mortuorum corpora fuerint in Ecclesiis sepulta?
2 GREGOR. Quos [Caus. 13, q. 2, c. 17] gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi quoties ad eadem sacra loca conveniunt, suorum quorum sepulcra conspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius quam ad maiorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponuntur.
3 Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt, breviter enarremus.
4 ΚΕΦΑΛ. ΝΒ′. Ἐρώτησις ἐὰν ὠφελοῦνται αἱ ψυχαὶ τῶν ἐν ἐκκλησίαις ταπτομένων.
5 ΠΕΤΡΟΣ. Μέμνημαι κἀγὼ τίς ἐκεῖνος ὑπῆρχεν, ἀλλ᾽ αἰτῶ σε ἵνα αὐτὰ ἅπερ [Ms., ἠρξάμεθα,---Et est vera lectio. EDIT.] ἀρξόμεθα ἐκληρώσωμεν, ὠφέλειάν τινα ταῖς ψυχαῖς [Ms., ἐπιγίνεσθαι νομ. ἐὰν τῶν.] προσθεῖναι νομιστέον, ἵνα τῶν ἀποθανέντων τὰ σώματα ἐν ταῖς ἐκκλησίαις ταφῶσιν.
6 ΓΡΗΓΟΡ. Ἐὰν βαρεῖαι ἁμαρτίαι ἐν αὐτοῖς οὐχ ὑπάρχουσιν, ὠφελεῖ τὸ θάπτειν τοὺς νεκροὺς ἐν ταῖς ἐκκλησίαις. Οἱ γὰρ συγγενεῖς αὐτῶν, ὁσάκις ἐν τοῖς ἱεροῖς τόποις συνέρχονται, τῶν ἰδίων τὰ μνήματα [Ms., θεωροῦντες.] θεωροῦνται, ἀναμιμνήσκονται τούτων, καὶ ὑπὲρ αὐτῶν τῷ κυρίω δεήσεις προσφέρουσιν.
7 Ἐπεὶ ὧν αἱ ἁμαρτίαι βαρεῖαι τυγχάνουσιν, οὐχὶ εἰς λύσιν μᾶλλον ἤπερ εἰς μεῖζον κατακρίσεως ὕψωμα τὰ ἑαυτῶν σώματα ἐν ταῖς ἐκκλησίαις [Ms., τίθενται. τοῦτο δὲ τρανῶς ἀποδεῖξαι δυνάμεθα.] τίθεται. κρεῖττον δεικνύμεθα, ἐὰν ἐκεῖνα τὰ ἐν ταῖς ἡμέραις ἡμῶν γεγονότα [Ms., ἐν ὀλίγῳ διηγησώμεθα.] διὰ βραχέων λεγώμεθα.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.291 csg213.143 csg214.80 sbb1885.99