monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XLVII Quod quidam ne in morte timeant, revelatione roborantur; et de Antonio, et Merulo, et Ioanne monachis. <<<     >>> XLIX De quodam viro cui per somnium longa vitae spatia promissa sunt, et in brevi tempore morte resecata.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT XLVIII An observanda sint somnia, et quot sint modi somniorum.

1 GREGORIUS. In hoc, Petre, sciendum est quia sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo [Editi, quae primo, renuentibus Mss.] quae prima diximus, omnes experimento cognoscimus; subiuncta autem quatuor, in sacrae Scripturae paginis invenimus.
2 Somnia etenim, nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret, dicens: Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis [Eccle. XXXIV, 7]. Vel certe, Non augurabimini, nec observabitis somnia [Levit. XIX, 26]. Quibus profecto verbis cuius sint detestationis ostenditur, quae auguriis coniunguntur.
3 Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procedederent, [Taius, lib. IV, cap. 7, Salomon.] vir sapiens minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia [Eccle. III, 15]. Et nisi aliquando somni ex mysterio revelationis orirentur [Genes. XXXVII], nec Ioseph praeferendum se fratribus somnio videret [Matth. II]; nec sponsum Mariae, ut ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium Angelus admoneret.
4 Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta, Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: Tu rex coepisti cogitare in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt [Dan. II, 20]. Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te [Ibid., 31], etc. Daniel itaque dum somnium et implendum [Lyr. et primus Aud., revelantur.] reverenter insinuat.
5 et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur, quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generetur. Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Sancti autem viri inter illusiones atque revelationes ipsas visionum voces aut imagines quodam intimo sapore [Beccens., percipiunt.] discernunt, ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur.
6 Nam si erga haec mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se vanitatibus immergit, qui nonnunquam solet multa vera praedicere, ut ad extremum valeat animam ex aliqua falsitate laqueare [In Pratel. additur, sicut referre poterimus.].
7 ΚΕΦΑΛ. Ν′. Ἐρώτησις ἐὰν χρὴ παραφυλάττεσθαι τὰ ὀνείρατα, καὶ ἐκ ποίων τρόπων γίνονται.
8 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Γνωστὸν, Πέτρε, ὑπάρχει, ὅτι κατὰ ἓξ τρόπους ἅπτονται τῇ ψυχῇ αἱ τῶν ἐνυπνίων εἰκόνες. Ποτὲ μὲν γὰρ τῆς κοιλίας πληρουμένης καὶ ἀδυνατούσης τὰ ἐνύπνια [Ms., γένωντο. Ποτὲ δὲ δι᾽ ἀποκαλύψεως, ποτὲ δὲ πάλιν διὰ τῶν λογισμῶν ὁμοῦ καὶ ἀποκαλ. καὶ τὰ μέν.] γένωνται, ποτὲ δὲ δι᾽ ἐμπαιγμοῦ, ποτὲ δὲ πάλιν διὰ τῶν λογισμῶν ὁμοῦ καὶ ἀποκαλύψεως.
9 Καὶ τὰ μὲν δύο, ἅπερ πρότερον εἴπομεν, πάντες διὰ πείρας γινώσκομεν ὑπεζεῦχθαι ἡμῖν. Τὰ δὲ τέσσαρα, ἐν ταῖς δέλτοις τῆς θείας γραφῆς [Ms., εὑρίσκονται.] εὑρίσκομεν. Τὰ γὰρ ἐνύπνια εἰ μὴ ἐν ἀσφαλείᾳ παρὰ τοῦ κρυπτοῦ ἐχθροῦ ἐγίνοντο, [Ms., οὐκ ἄν τις ἀνὴρ σοφὸς, quidam vir sapiens; quo nomine designari auctorem libri Eccles. a nostro Greg. iam observavimus. Vide lib. XXVII Moral., n. 53.] οὐδαμῶς ἀνὴρ σοφὸς τοῦτο ἐσήμαινε, λέγων· Ὅτι πολλοὺς τὰ ἐνύπνια πλανηθῆναι [Ms., πεποιήκασι.] πεποίηκαν, καὶ ἀπώλοντο, ἐλπίζοντες ἐπ᾽ αὐτοῖς.
10 Ὡσαύτως· Μηδὲ μαντεύεσθαι, μηδὲ παραφυλάττειν ἐνύπνια. Οἷς λόγοις πρόδηλον τίνος εἰσί [Fortasse, διαμαρτυρίας, una voce.] διὰ μαρτυρίας δείκνυται, ταῖς μαντείαις συζευγνύονται. Καὶ πάλιν εἰ μή ποτε διὰ τῶν διαλογισμῶν ὁμοῦ καὶ ἐμπαιγμοῦ προήρχοντο, οὐδαμῶς αὐτὸς σοφὸς ἀνὴρ ἔλεγε· Πολλαὶ μέριμναι ἀκολουθῶσι τοῖς ἐνυπνίοις.
11 Καὶ πάλιν, εἰ μή ποτε τὰ ἐνύπνια δι᾽ ἀποκαλύψεως ἐγίνοντο, οὐχ ἂν Ἰωσὴφ προβιβασθέντα ἑαυτὸν τῶν ἀδελφῶν αὑτοῦ δι᾽ ἐνυπνίου ἐθεάσατο, οὐδὲ τὸν τῆς παρθένου Μαρίας μνήστορα δι᾽ ἐνυπνίων ἄγγελος [Ms., ἐχρημάτισε λέγων, παράλαβε τὸ παιδίον καὶ φεῦγε εἰς Αἴγυπτον.] ἐχρημάτισεν ἐπᾶραι τὸ παιδίον καὶ φεύγειν εἰς Αἴγυπτον.
12 Ὁμοίως δὲ πάλιν, εἰ μὴ διὰ τῶν λογισμῶν ὁμοῦ καὶ δι᾽ ἀποκαλύψεως τὰ ἐνύπνια προήρχοντο, οὐκ ἂν Δανιὴλ προφήτης τὴν τοῦ Ναβουχοδονόσωρ ὅρασιν ἑρμηνεύων, ἀπὸ τῆς ῥίζης διὰ τοῦ λογισμοῦ ἤρξατο, λέγων· Σὺ, βασιλεῦ, ἐπὶ τῆς κοίτης σου διαλογίσασθαι ἤρξου τί μέλλει ἔσεσθαι.
13 Μετὰ δὲ τοῦτο, καί ἀποκαλύπτων μυστήρια ἐφανέρωσέ σοι τὰ μέλλοντα. Καὶ μετ᾽ ὀλίγον· Ἰδοὺ ἐθεώρεις ὅτι εἰκὼν ἵστατο ἐναντίον σου, καὶ εἰκὼν ἐκείνη μεγάλη καὶ ὑψηλὴ, καὶ τὰ λοιπὰ δὲ πάντα τοῦ ὀνείρου.
14 καὶ τὸ τέλος ἀσφαλῶς Δανιήλ ἀναγγέλλει, καὶ τὸ ἐκ ποίου διαλογισμοῦ καὶ ἀποκαλύψεως γεννᾶται. Ὅθεν λοιπὸν ἐν ὅσω τοσούτοις εἴδεσι πραγμάτων τὰ ὀνείρατα ἀμφιβάλλονται, [Ms., οὐκ ὀφείλει.] οὐκ ὀφείλουσιν αὐτοῖς πιστεύειν ἐν τῷ μὴ διαγινώσκειν εὐκόλως ἐκ ποίας ὑποβολῆς ἀνέρχονται.
15 Οἱ δὲ ἅγιοι ἄνδρες μεταξὺ τῶν ἐμπαιγμῶν καὶ ἀποκαλύψεων αὐτὰς τὰς τῶν ὁράσεων εἰκόνας ἐνδοτάτω τινὶ διακρίσει δικάζουσιν, ὥστε αὐτοὺς ἐπιγνῶναι τί παρὰ τοῦ [Ms., παναγάθου.] ἀγαθοῦ πνεύματος λαμβάνουσι, τί δὲ παρὰ τοῦ [Ms., πλανῶντος.] ἐμπαίζοντος ὑπομένουσιν.
16 Ἐὰν γὰρ νοῦς περὶ τῶν τοιούτων ἐν ἀσφαλείᾳ οὐ διαγινώσκει, [Ms., ἐν πολλαῖς ἀπάταις αὐτὸν τὸ παραδ.] ἐν πολλαῖς αὐτῶν ἀπάταις τὸ παραδειγματίζον πνεῦμα καταποντίζει. Πολλάκις γὰρ αὐτῷ ἀληθινὰ πλεῖστα προλέγει, ἵνα εἰς τὰ ἔσχατα δυνηθῇ ἐκ μιᾶς οἱασοῦν πλάνης τὴν ψυχὴν παγιδεῦσαι.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.289 csg213.142 csg214.80 sbb1885.99

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XLVII Quod quidam ne in morte timeant, revelatione roborantur; et de Antonio, et Merulo, et Ioanne monachis. <<<     >>> XLIX De quodam viro cui per somnium longa vitae spatia promissa sunt, et in brevi tempore morte resecata.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik