monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XLIV Si semper ardeant qui gehennae incendiis deputantur. <<<     >>> XLVI De quodam sancto viro qui ad mortem veniens expavit.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT XLV Quomodo anima immortalis dicitur, si constat quod mortis damnatione puniatur.

1 GREGORIUS. Quia duobus modis vita dicitur, duobus etiam modis mors debet intelligi. Aliud namque est quod in Deo vivimus, aliud vero quod in hoc quod conditi vel creati sumus; [Plerique Norm., item aliud est.] id est, aliud beate vivere, atque aliud est essentialiter. Anima itaque et mortalis esse intelligitur, et immortalis. Mortalis quippe, quia beate vivere amittit; immortalis autem, quia essentialiter vivere nunquam desinit, et naturae suae vitam perdere non valet, nec cum in perpetua fuerit morte damnata. Illic enim posita [Duo Theod., secundus Gemet. et alii Norm., beate esse perdit. Carnot., beatae esse perdit. Prioribus Mss. favet Ms. Regius Gr. Vers.] beata esse perdit, et esse non perdit. Qua ex re [Becc., colligitur.] cogitur semper, ut et mortem sine morte, et defectum, sine defectu, et finem sine fine patiatur; quatenus ei mors immortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus.
2 PETR. Quis hanc tam inexplicabilem damnationis sententiam, cuiuslibet sit operis, ad exitum veniens non pertimescat, quando etsi iam novit quod egit, adhuc tamen facta illius quam subtiliter iudicentur ignorat?
3 ΚΕΦΑΛ. ΜΖ′. Ἐρώτησις πῶς ψυχὴ ἀθάνατος λεγομένη ὡς γέγραπται, τῇ τοῦ θανάτου κρίσει ὑποβάλλεται.
4 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἐπειδὴ ἐν δυσὶ τρόποις ζωὴ λέγεται, ἐν δυσὶ τρόποις καὶ θάνατος ὀφείλει νοηθῆναι. Ἕτερον οὖν ἐστιν ὅπερ ἐν Θεῷ ζῶμεν, καὶ ἕτερον ἐν τούτω ὅπερ ἐκτίσθημεν καὶ γεγόναμεν· τουτέστιν, ἕτερόν ἐστι [Ms., μακαρίως εἶναι.] μακαρίως ζῆσαι, καὶ ἕτερον οὐσιωδῶς.
5 ψυχὴ οὖν καὶ θνητὴ ὑπάρχειν νοεῖται, καὶ ἀθάνατος. Θνητὴ οὖν, ὅτι μακαρίως ζῆσαι ἀποβάλλεται, ἀθάνατος δὲ, ὅτι πνευματικῶς ζῶσα οὐδέποτε ἀφίσταται, τῆς δὲ φύσεως αὐτῆς τὴν ζωὴν ἀπολέσαι οὐ δύναται, οὐδὲ ὅταν ἐν κατακρίσει εἰς τὸν αἰώνιον γένηται θάνατον.
6 Ἐκεῖ μὲν γὰρ ὑπάρχουσα, τὸ μακαρία εἶναι ἀπολεῖ, τὸ δὲ εἶναι αὐτὴν, οὐκ ἀπολεῖ. Ἐξ οὗ πράγματος συνίσταται, ὅτι καὶ θάνατον ἄνευ θανάτου, καὶ ἔκλειψιν ἄνευ ἐκλείψεως, καὶ τέλος ἄνευ τέλους ὑπομένει.
7 Ἵνα καὶ θάνατος ἀθάνατος αὐτῇ γένηται, καὶ ἔκλειψις μὴ ἐκλείπουσα, καὶ τέλος ἀτελεύτητον.
8 ΠΕΤΡ. Τίς τὴν τοσαύτην ἀπλήρωτον τῆς κατακρίσεως ψῆφον, οἵου δι᾽ ἂν ἔργου ὑπάρχει, πρὶς τὴν ἔξοδον ἐρχόμενος οὐ φοβηθήσεται, ὅτε λοιπὸν καὶ τὸ τί ἔπραξεν [Ms., ἐπιγνώσεται.] ἐπιγινώσκεται, πῶς δὲ μέλλουσι τὰ ἔργα αὐτοῦ μετὰ ἀκριβείας κρίνεσθαι ἀγνοεῖ;
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.286 csg213.140 csg214.78 sbb1885.99

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XLIV Si semper ardeant qui gehennae incendiis deputantur. <<<     >>> XLVI De quodam sancto viro qui ad mortem veniens expavit.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik