monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XXXIX An post mortem purgatorius ignis sit. <<<     >>> XLI Cur in extremis temporibus, tam multa de animabus clarescunt, quae antea latuerunt.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT XL De anima Paschasii diaconi.

1 Nam cum adhuc essem iuvenculus, atque in laico habitu constitutus, narrari a maioribus atque scientibus audivi, quod [De Paschasio vide Bollandum, tom. VII Maii, pag. 438. Eius libri duo de Spiritu sancto contra Macedonium variis Patrum bibliothecis inseruntur. Eos Casimirus Oudin in supplem. Biblioth. Fausto Rhegiensi tribuit, quem refellit Guillelmus Cave Hist. litterariae saeculo VI.] Paschasius huius apostolicae sedis diaconus, cuius apud nos rectissimi et luculenti de sancto Spiritu libri exstant, mirae sanctitatis vir fuerit, eleemosynarum maxime operibus vacans, cultor pauperum, et contemptor sui.
2 Sed hic in ea contentione quae inardescente zelo fidelium inter [Electus est an. 498, non unanimi consensu; quippe plurimi Laurentii archidiaconi partibus favebant, et in his Paschasius. De hoc schismate legesis Baronium, ad annum assignatum.] Symmachum atque Laurentium facta est ad pontificatus ordinem Laurentium elegit; et omnium post unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque ad diem sui exitus perstitit, illum amando atque praeferendo, quem episcoporum iudicio praeesse sibi Ecclesia refutavit.
3 Hic itaque cum temporibus Symmachi apostolicae sedis Praesulis esset defunctus, eius dalmaticam feretro superpositam daemoniacus tetigit, [Ita Mss. In Editis, statimque sanatus est.] statimque salvatus est. Post multum vero temporis Germano Capuano episcopo, cuius superius memoriam feci [Lib. II, c. 35, et lib. IV, c. 7], medici pro corporis salute dictaverant, ut in [c Angolus, Angulos Plinio urbs est Vestinorum, nunc dicta, Citta di S. Angelo in Aprutio inter Adriam et Aternum.] Angulanis thermis lavari debuisset.
4 Qui ingressus easdem thermas, praedictum Paschasium diaconum stantem et obsequentem in caloribus invenit. Quo viso vehementer extimuit, et quid illic tantus vir faceret inquisivit. Cui ille respondit: Pro nulla alia causa in hoc poenali loco deputatus sum, nisi quia in parte Laurentii contra Symmachum sensi. Sed quaeso te, pro me Dominum deprecare, atque in hoc cognosces quod exauditus sis, si huc rediens me non inveneris.
5 Qua de re vir Domini Germanus se in precibus constrinxit, et post paucos dies rediit, sed iam dictum Paschasium in loco eodem minime invenit. Quia enim non malitia, sed ignorantiae errore peccaverat, purgari post mortem a peccato potuit. Quod tamen credendum est, quia ex illa eleemosynarum suarum largitate hoc obtinuit, ut tunc potuisset promereri veniam, cum iam nihil posset operari.
6 PETR. Quid hoc est, quaeso, quod in his extremis temporibus tam multa de animabus clarescunt, quae ante latuerunt; ita ut apertis revelationibus atque ostensionibus venturum saeculum inferre se nobis atque aperire videatur?
7 ΚΕΦΑΛ. ΜΒ′. Περὶ τῆς ψυχῆς Πασχασίου διακόνου.
8 Ἔτι [Ms., ἔτι μου . . . ἄγοντος . . . ὑπάρχοντος.] μοι νέαν τὴν ἡλικίαν ἄγοντι, καὶ ἐν τῷ τῶν λαἳκῶν ὑπάρχοντι σχήματι, παρά τινων μεγάλων ἀνδρῶν καὶ ἐν γνώσει ὄντων διηγουμένων ἀκήκοα, ὅτι Πασχάσιός τις ὀνόματι διάκονος τούτου τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου ὑπάρχων, οὗτινος καὶ Βίβλοι παρ᾽ ἡμῖν εἰσιν ὀρθόταται καὶ φωτειναὶ περὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, ἀνὴρ θαυμασίας ἁγιωσύνης ὑπῆρχεν, ἔργοις ἐλεημοσύνης σχολάζων, φροντιστὴς τῆς τῶν πτωχῶν.
9 Οὗτος ἐν τῇ φιλονεικίᾳ τῇ γενομένῃ διὰ ζῆλον πίστεως ἐν τῷ λαῷ περὶ τῆς ἐπιλογῆς Συμμάχου καὶ [Ms., Λαυρ. τίς ἆρα προβῆναι πατριάρχης Λαυρέντιον ἐπελέξατο.] Λαυρεντίου, τὸ, τίς ἔχει πατριάρχης προβῆναι, Λαυρεντίου μᾶλλον ἐπελέξατο.
10 Πάντων δὲ ὁμονοησάντων, καὶ Συμμάχου χειροτονηθέντος, αὐτὸς ἡττηθεὶς ἕως ἡμέρας ἐξόδου αὐτοῦ ἐν τῇ ἰδίᾳ ψήφω ἐνίστατο, ἐκεῖνον ἀγαπῶν καὶ προφέρων, ὃν ἐπίσκοπον ἑαυτῆς προβιβασθῆναι ἐκκλησία ἀπεβάλετο.
11 Συνέβη δὲ τὸν αὐτὸν Πασχάσιον ἐν τοῖς χρόνοις Συμμάχου τοῦ ἀποστολικοῦ προέδρου τελευτῆσαι· ἐν δὲ αὐτοῦ κηδείᾳ, τοῦ δαλματικίου αὐτοῦ τῇ κλίνῃ ἐπιτεθέντος, δαιμονιῶν τις ἁψάμενος αὐτοῦ, παραχρῆμα ἰάθη.
12 Μετὰ πολὺν δὲ χρόνον, Γερμανῷ τῷ τῆς πόλεως Καπύης ἐπισκόπω, οὗτινος ἀνωτέρω μνείαν πεποίημαι, πρὸς ὑγείαν τοῦ σώματος οἱ ἰατροὶ ἐπέταξαν, ἵνα εἰς τὰ θερμὰ τὰ ἐπονομαζόμενα Ἀγλανῶν ἀπελθὼν λούσηται.
13 Καταλαβόντος οὖν αὐτοῦ εἰς τὰ αὐτὰ θερμὰ, τὸν προλεχθέντα Πασχάσιον τὸν διάκονον ἐκεῖσε εὗρεν ἐν τῇ θέρμῃ παριστάμενον, καὶ καθυπουργοῦντα. Ὃν θεασάμενος, σφόδρα ἐφοβήθη. Τί δὲ τοιοῦτος ἀνὴρ ἐκεῖσε ἐποίει ἐπεζήτησεν.
14 Αὐτὸς δὲ ἀποκριθεὶς, εἶπεν· Δι᾽ οὐδὲν ἕτερον ἐν τούτω τῷ τόπω τῆς κρίσεως ὡρίσθην, εἰ μὴ [Ms., δι᾽ ὧν εἰς.] δι᾽ ὃν εἰς μέρος Λαυρεντίου συνῄνεσα, καὶ κατὰ Συμμάχου ἐγενόμην. Ἀλλ᾽ αἰτῶ, ὑπὲρ ἐμοῦ τὸν κύριον [Editi, δυσώπιστον.] δυσώπησον, καὶ ἐν τούτω γνώσῃ ὅτι εἰσηκούσθης, ἐὰν ὑποστρέφων ἐνθάδε μὴ εὕρῃς με.
15 δὲ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος Γερμανὸς ἑαυτὸν εἰς δέησιν ὑπὲρ αὐτοῦ πρὸς κύριον ἐπέτεινε. Καὶ μετ᾽ ὀλίγας ἡμέρας ἐκεῖσε ὑποστρέψας, τὸν προλεχθέντα Πασχάσιον ἑν τῷ αὐτῷ τόπω οὐδαμῶς εὗρεν.
16 Διὰ δὲ τὸ μὴ ἐκ πονηρίας, ἀλλ᾽ ἐκ πλάνης ἀγνοίας ἡμαρτηκέναι αὐτὸν, ἠδυνήθη ἀπὸ ἁμαρτίας καθαρισθῆναι. Μᾶλλον δὲ τοῦτο πιστευτέον ὑπάρχει, ὅτι διὰ τῆς ἐλεημοσύνης αὐτοῦ [Ms., τούτου ἐπέτυχε.] τούτου ἀπέτυχε, καὶ τότε τῆς συγχωρήσεως ἠξιώθη, ὅτε λοιπὸν οὐδὲν ἐργάσασθαι ἠδύνατο.
17 ΠΕΤΡ. Τί τοῦτο θέλει εἶναι, αἰτῶ σε, ὅτι ἐν τοῖς ἐσχάτοις καιροῖς τούτοις τοσαῦτα περὶ ψυχῶν φανεροῦνται, ἅπερ πρότερον ἐλάνθανον, πάντως, ἵνα φανεραῖς ἀποκαλύψεσι τὸν μέλλοντα κόσμον ἐπιδεικνυόμενον ἡμῖν θεασώμεθα;
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.279 csg213.137 csg214.74 sbb1885.99

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XXXIX An post mortem purgatorius ignis sit. <<<     >>> XLI Cur in extremis temporibus, tam multa de animabus clarescunt, quae antea latuerunt.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik