monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XXXIII Si boni bonos in regno, et mali malos in supplicio agnoscunt. <<<     >>> XXXV Quod se etiam ignotae animae nonnunquam in exitu recognoscunt, quae vel pro culpis tormenta, vel pro bonis actibus similia sunt praemia recepturae; et de morte Ioannis et Ursi, Eumorphii, et Stephani.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT XXXIV De quodam religioso, qui prophetas moriens vidit.

1 Nam quidam noster religiosus, vir vitae valde [Primus Carnot., valde venerabilis vel laudabilis.] laudabilis, cum ante hoc quadriennium moreretur, sicut religiosi alii qui praesentes fuerunt testati sunt, in hora exitus sui Ionam prophetam, Ezechielem quoque et Danielem coepit aspicere, eosque dominos suos ex nomine clamare.
2 Quos dum ad se venisse diceret, et depressis luminibus eis reverentiae obsequium praeberet, ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intelligi quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste adhuc in carne corruptibili positus prophetas sanctos, quos nimirum nunquam viderat, agnovit.
3 ΚΕΦΑΛ. ΛΕ′. Περὶ τοῦ θεασαμένου τοὺς προφήτας ἐν τῇ ἐξόδω αὐτοῦ.
4 Ἀνήρ τις τῶν ἡμετέρων πάνυ [Ms., ἐπαινετὸς τῇ πολιτείᾳ.] ἐπαινετῆς πολιτείας πρὸ ταύτης τῆς τετραετίας μέλλων τελευτᾷν, καθώς τινες εὐλαβεῖς ἐκεῖσε τότε παρόντες μαρτυροῦσιν, ἐν τῇ ὥρᾳ τῆς ἐξόδου αὑτοῦ ἐλθὼν, Ἰωνᾶν τὸν προφήτην, ἅμα Ἰεζεκιὴλ καὶ Δανιὴλ ἐθεάσατο, καὶ τούτους ἐξ ὀνόματος κυρίους ἑαυτοῦ καλεῖν ἤρξατο.
5 Τούτοις δὲ τὴν τιμὴν ἀπονέμων, πρὸς τοὺς παρεστηκότας αὑτοῦ ἔλεγεν, Ὅτι οὗτοι πρός με ἐληλύθασι. Ταῦτα δὲ αὐτοῦ λέγοντος, φωτὸς φανέντος, ἐκ τῆς σαρκὸς ἐξῆλθεν. Ὅθεν καὶ ἐν τούτω φανερῶς δείκνυται ὁποία ἔσται ἐπίγνωσις ἐν ἐκείνῃ τῇ ἀφθάρτω ζωῇ, [Ms., ζωῇ ἐν ὅσῳ.] ἐν ᾗ ἀνὴρ οὗτος ἔτι ἐν τῇ φθαρτῇ ταύτῃ σαρκὶ ὑπάρχων, τοὺς ἁγίους προφήτας, οὓς οὐδέποτε εἶδεν, ἐγνώρισεν.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.262 csg213.127 csg214.68 sbb1885.99