monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XXIX Qua ratione credendum sit ut incorporeos spiritus tenere ignis corporeus possit. <<<     >>> XXXI De morte Reparati.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT XXX De morte Theodorici regis Ariani.

1 GREGORIUS. Postquam laboriose credidisti, operae pretium credo, si ea quae mihi a viris fidelibus sunt digesta narravero. [Hic incipit cap. in Gemet.] Iulianus namque huius Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservio, secundus defensor, qui ante septem ferme annos defunctus est, ad me adhuc in monasterio positum crebro veniebat, et mecum colloqui de animae utilitate consueverat.
2 Hic itaque mihi quadam die narravit, dicens: [Regis Gothorum in Italia de quo fusissime egimus in Vita Cassiodori, potissimum l. I, c. 3, usque ad 6 inclusive. Consule etiam Paul. Diac. Hist. Miscell. l. XV, et Greg. Turon. de Gloria Mart., c. 40. Olim notus erat quidam locus qui Theodorici in fernus dicebatur. Vide Act. SS. Ord. S. Ben. saecul. III, part. II, pag. 379.] Theodorici regis temporibus pater soceri mei in Sicilia [Qui hoc munere fungebantur dicebantur canonicarii, ut videre est apud Cassiod., max. l. VI Var., form. 8, et l. XII, c. 13. Non solum frumentum, sed etiam pecuniam exigebant; hinc apud eumdem Cassiod. canonici solidi, l. II, Var., ep. 25. Lege etiam Sidon. Apoll. ep. 10 I. VI et notas doct. Savaronis.] exactionem canonis egerat, atque iam ad Italiam redibat. Cuius navis appulsa est ad insulam quae Liparis appellatur.
3 Et quia illic vir quidam solitarius magnae virtutis habitabat, dum nautae navis armamenta repararent, visum est praedicto patri soceri mei ad eumdem virum Dei pergere, seque eius orationibus commendare. Quos vir Domini cum vidisset, eis inter alia colloquens, dixit: Scitis quia rex Theodoricus mortuus est? Cui illi protinus responderunt: Absit, nos eum viventem dimisimus, et nihil tale ad nos de eo nuncusque perlatum est.
4 Quibus Dei famulus addidit, dicens: Etiam mortuus est: nam hesterno die hora nona [Is fuit Ioannes I, qui Hormisdae successit an. 523.] inter Ioannem papam et Symmachum patricium discinctus atque discalceatus et vinctis manibus deductus, in hanc vicinam Vulcani [In nonnullis Mss. Norm., insulam; quae lectio confirmatur ex Vers. Graeca.] ollam iactatus est. Quod illi audientes, sollicite conscripserunt diem, atque in Italiam reversi, eo die Theodoricum regem invenerunt fuisse mortuum quo eius exitus atque supplicium Dei famulo fuerat ostensum.
5 Et quia Ioannem papam affligendo in custodia occidit, Symmachum quoque patricium ferro trucidavit, ab illis iuste in ignem missus apparuit, quos in hac vita iniuste iudicavit.
6 ΚΕΦΑΛ. ΛΑ′. Ἐρώτησις, εἰ μετὰ θάνατον καθαρτικὸν πῦρ ὑπάρχει.
7 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ἡνίκα μετὰ καμάτου ἐπίστευσας [Ms., τῇ ἐργασίᾳ.] τῆς ἐργασίας τοῦ καμάτου προσθήκην πίστεως ποιοῦμαι, ἐκεῖνα διηγούμενος, ἅπερ [Ms., μοι παρὰ πιστῶν ἀνδρῶν ἐγνωρίσθη.] μοί εἰσι παρὰ πιστῶν ἀνθρώπων γνωρισθέντα.
8 Ἰουλιανὸς δευτερεύων τῶν δεφενσώρων ταύτης τῆς τῶν Ῥωμαίων ἁγίας τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας, ᾗ χάριτι Χριστοῦ δουλεύω. Ὅστις πρὸ ἑπτὰ ἐτῶν ἀπέθανεν, ἔτι μου ἐν τῷ μοναστηρίω ὑπάρχοντος, ἔθος εἶχε συχνοτέρως πρός με παραβάλλειν, καὶ περὶ ὠφελείας ψυχῆς συντυγχάνειν.
9 Οὗτος τοίνυν ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν διηγήσατό μοι, λέγων, ὅτι ἐν τοῖς χρόνοις Θεοδωρίχου τοῦ ῥηγὸς, πατὴρ τοῦ πενθεροῦ αὐτοῦ ἐν Σικελίᾳ τὴν [Ms., εἴσπραξιν. Et paulo post, ὑποστραφέντος.] ἄνυσιν τοῦ κανόνος ἔπραττεν. Ὑποστρέφοντος δὲ αὐτοῦ ἐν τῇ Ἰταλίᾳ εἰς νῆσόν τινα τὸ πλοῖον προσώρμησεν καλουμένην Λίπαριν.
10 Ἀνὴρ δέ τις τὸν μονήρη βίον ἐκεῖσε ἀσκῶν, ἐν δυνάμει ἔργων μεγίστων ὑπῆρχεν. Ἐν ὅσω δὲ οἱ ναῦται τὰ ἐξάρτια τοῦ πλοίου περιεποιοῦντο, ἔδοξε τῷ προλεχθέντι πατρὶ τοῦ πενθεροῦ αὐτοῦ πρὸς τὸν αὐτὸν τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπον ἀπελθεῖν, καὶ ταῖς ἐκείνου εὐχαῖς ἑαυτὸν παραθέσθαι.
11 Τοῦτον δὲ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος θεασάμενος, μετὰ τὸ συντυχεῖν αὐτοῖς περὶ ὠφελείας, προσθεὶς καὶ τοῦτο εἶπεν· Οἴδατε ὅτι Θεοδώριχος ῥὴξ ἀπέθανεν; Αὐτοὶ δὲ πρὸς αὐτὸν εἶπον· Μὴ γένοιτο, ἡμεῖς ζῶντα αὐτὸν παρεάσαμεν, καὶ οὐδὲν τοιοῦτον περὶ αὐτοῦ μέχρι τοῦ παρόντος ἠκούσαμεν.
12 Πρὸς οὓς τοῦ Θεοῦ οἰκέτης πάλιν [Ms., ἔφη ἐν ἀληθείᾳ ἀπέθανεν· τῇ χθές.] ἔφη· Τῇ χθὲς γὰρ ἡμέρᾳ περὶ ὥραν ἑννάτην μεταξὺ Ἰωάννου τοῦ πάπα καὶ Συμμάχου τοῦ πατρικίου, λυσόζωνος, καὶ ἀνυπόδετος, καὶ τὰς χεῖρας δεδεμένος ἀπενεχθεὶς, ἐν τῇ γειτνιαζούσῃ νήσω τοῦ [Ms., πυρχάνου.] βουλκάνου ἐν τῷ ὑποκαιομένω πυρὶ αὐτόθι ἐῤῥίφη.
13 Τοῦτο δὲ ἐκεῖνοι ἀκούσαντες, νουνεχῶς τὴν ἡμέραν ἐσημειώσαντο. Ὑποστρέψαντες δὲ εἰς τὴν Ἰταλίαν, εὗρον ὅτι ἐν αὐτῇ τῇ ἡμέρᾳ Θεοδώριχος ῥὴξ ἐτελεύτησεν, ἐν ᾗ τὴν ἐκείνου ἔξοδον, καὶ τὴν τῆς κρίσεως βάσανον τοῦ Θεοῦ οἰκέτης δι᾽ ἀποκαλύψεως ἐγνώρισεν.
14 Ἐπειδὴ δὲ Ἰωάννην τὸν πάπαν μεγάλως ἐκθλίβων, εἰς [Ms.,ἐν φυλακῇ. Et post pauca, πυρὶ βληθείς.] φυλακὴν ἐφόνευσε, Σύμμαχον δὲ τὸν πατρίκιον ξίφει κατέσφαξε, δικαίως ὑπ᾽ αὐτῶν ἐν τῷ πυρὶ βληθῆναι ἐφάνη, οὓς ἐν τῇ ζωῇ ταύτῃ ἀδίκως ἔκρινεν.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.256 csg213.124 csg214.68

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, XXIX Qua ratione credendum sit ut incorporeos spiritus tenere ignis corporeus possit. <<<     >>> XXXI De morte Reparati.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik