monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, VI Quod vita animae manentis in corpore sicut deprehenditur ex motu membrorum, sic vita animae post corpus in sanctis pensanda est ex virtute miraculorum. <<<     >>> VIII De egressu animae Speciosi monachi.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT VII De egressibus animarum.

1 GREGORIUS. Paulo superius [Cap. V] questus es, morientis cuiusdam egredientem animam te non vidisse; sed hoc ipsum iam culpae fuit, quod corporeis oculis rem videre invisibilem quaesisti. Nam multi nostrorum mentis oculum fide pura et ubere oratione mundantes, egredientes e carne animas frequenter viderunt.
2 Unde nunc mihi necesse est vel qualiter egredientes animae visae sint, vel quanta ipsae dum egrederentur viderint enarrare, quatenus fluctuanti animo, quod plene ratio non valet, exempla suadeant.
3 In secundo namque huius operis libro [Cap. 35] iam praefatus sum quod vir venerabilis Benedictus, sicut a fidelibus eius discipulis agnovi, longe a Capuana urbe positus, Germani eiusdem urbis episcopi animam nocte media in globo igneo ad coelum ferri ab angelis aspexit. Qui eamdem quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato sinu quasi sub uno solis radio cunctum in suis oculis collectum mundum vidit.
4 ΚΕΦΑΛ. Ζ′. Περὶ ὁράσεως ἐξόδου ψυχῆς.
5 ΓΡΗΓΟΡΙΟΣ. Ὀλίγον ἀνωτέρω εἵρηκας, ὅτι τελευτῶντί τινι, ἐξερχομένην αὐτοῦ τὴν ψυχὴν οὐχ ἑώρακας, ὥστε καὶ τοῦτο αὐτὸ πταῖσμα ὑπῆρχεν, ὅτι σωματικοῖς ὀφθαλμοῖς ἀθέατον πρᾶγμα θεάσασθαι ἐζήτησας· ἐπεὶ τοῖς νοεροῖς ὀφθαλμοῖς πολλοὶ τῶν ἡμετέρων πίστει καθαρᾷ καὶ εἰλικρινεῖ διαθέσει ἑαυτοὺς ἐκκαθάραντες, ἐξερχομένας ψυχὰς ἐκ τοῦ σώματος πολλάκις ἐθεάσαντο.
6 Ὅθεν μοι νῦν ἀναγκαῖον ὑπάρχει διηγήσασθαι πῶς ἐξερχόμεναι ψυχαὶ ἐθεάθησαν, καὶ πόσα ἐκεῖναι ἐν τῷ ἐξέρχεσθαι αὐτὰς ἐθεάσαντο. Ὥστε κυματίζουσαν τὴν ψυχὴν, ἥνπερ ὁλοκλήρως ἀπολογία πεῖσαι οὐκ ἠδυνήθη, τὰ ὑποδείγματα πείσουσι.
7 ΚΕΦΑΛ. Η′. Περὶ ἐξόδου τῆς ψυχῆς Γερμανοῦ ἐπισκόπου πόλεως Καπύης.
8 Ἐν θῷ δευτέρω βιβλίω ταύτης τῆς πραγματείας εἶπον περὶ τοῦ [Ms., τῷ βίῳ.] τῇ ζωῇ εὐλαβεστάτου ἀνδρὸς Βενεδίκτου, καθὼς παρὰ τῶν πιστῶν αὐτοῦ μαθητῶν ἔγνων, ὅτι μήκοθεν τῆς πόλεως [Ms., Καπούης.] Καπύης ὑπάρχων Γερμανοῦ τοῦ ἐπισκόπου τῆς αὐτῆς πόλεως τὴν ψυχὴν μεσονυκτίω ἐν σφαίρᾳ πυρίνῃ ὑπὸ ἀγγέλων βασταζομένην, καὶ ἐν τῷ οὐρανῷ, ἀνερχομένην ἐθεάσατο.
9 Ὅστις τὴν αὐτὴν ψυχὴν ἀνερχομένην θεασάμενος τοῦ νοὸς τὸν κόλπον ἁπλώσας, ὡς ὅτι ὑπὸ μίαν τοῦ ἡλίου ἀκτῖνα, ὅλον τὸν κόσμον συναχθέντα τοῖς [Ms., νοεροῖς ὀφθαλμοῖς νοερῶς ἐθεάσ.] νοεροῖς ὀφθαλμοῖς ἐθεάσατο.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.226 csg213.108 csg214.68

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, VI Quod vita animae manentis in corpore sicut deprehenditur ex motu membrorum, sic vita animae post corpus in sanctis pensanda est ex virtute miraculorum. <<<     >>> VIII De egressu animae Speciosi monachi.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik