monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Dialogi, 4, IV De quaestione Salomonis qua dicitur: Unus interitus est hominis et iumentorum. <<<     >>> VI Quod vita animae manentis in corpore sicut deprehenditur ex motu membrorum, sic vita animae post corpus in sanctis pensanda est ex virtute miraculorum.

Gregorius Magnus, Dialogi, 4, CAPUT V De quaestione animae invisibiliter exeuntis, an sit quae videri non potest.

1 PETRUS. Quodam fratre moriente praesentem me fuisse contigit. Qui repente dum loqueretur, vitalem emisit flatum; et quem prius mecum loquentem videbam, subito extinctum vidi. Sed eius anima utrum egressa sit, an non, non vidi; et valde durum videtur ut credatur res esse, quam nullus valeat videre.
2 GREGOR. Quid mirum, Petre, si egredientem animam non vidisti, quam et manentem in corpore non vides? Nunquidnam modo cum mecum loqueris quia videre in me non vales animam meam, idcirco me esse exanimem credis? Natura quippe animae invisibilis est, atque ita ex corpore invisibiliter egreditur, sicut in corpore invisibiliter manet.
3 ΚΕΦΑΛ. Ε′. Περὶ ψυχῆς αἴφνης ἐκ τοῦ σώματος ἐξελθούσης.
4 ΠΕΤΡΟΣ. Τελευτῶντί τινι ἀδελφῷ συνέβη παρόντα με ἐκεῖσε εὑρεθῆναι. Ὅστις ἐν ὅσω ἐλάλει, αἴφνης τὸ ζωτικὸν πνεῦμα ἀπεβάλετο, καὶ ὃν πρότερον μετ᾽ ἐμοῦ λαλοῦντα ἐθεώρουν, ἄφνω νεκρωθέντα ἐθεασάμην.
5 Τὴν δὲ τούτου ψυχὴν εἴτε ἐξῆλθεν, [Hic restituimus adhuc tria verba in Excusis omissa.] εἴτε οὐκ ἐξῆλθεν ἰδεῖν οὐκ ἠδυνήθην. Καὶ σφόδρα δύσκολον φαίνεται τοῦ πιστευθῆναι ὑπάρχειν πρᾶγμα, ὅπερ οὐδεὶς δύναται θεωρῆσαι.
6 ΓΡΗΓΟΡ. Τί θαυμαστὸν, Πέτρε, ἐὰν ἐξερχομένην τὴν ψυχὴν οὐκ ἐθεάσω, ἣνπερ οὐδὲ ἐν τῷ σώματι μένουσαν θεάσασθαι δύνασαι; Μὴ γὰρ ἀρτίως ἐν ᾧ μετ᾽ ἐμοῦ συντυγχάνεις, ὅτι τὴν ψυχήν μου θεωρῆσαι οὐ δύνασαι, ἄψυχον εἶναί με πιστεύεις; οὖν τῆς ψυχῆς φύσις ἀθεώρητος ὑπάρχει, ὥστε καὶ ἐκ τοῦ σώματος [Ita Ms. Excusi, ἀόρατος.] ἀοράτως ἐξέρχεται, καθὼς καὶ ἐν τῷ σώματι οὖσα, ἀθέατος διαμένει.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.223 csg213.107 csg214.68